Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

incredibili deinde motu sub uno tempore Iudaei quasi rabie efferati per diuersas terrarum partes exarserunt nam et per totam Libyam aduersus incolas atrocissima bella gesserunt: quae adeo tunc interfectis cultoribus desolata est, ut, nisi postea Hadrianus imperator collectas illuc aliunde colonias deduxisset, uacua penitus terra abraso habitatore mansisset.

Aegyptum uero totam et Cyrenen et Thebaidam cruentis seditionibus turbauerunt. in Alexandria autem commisso proelio uicti et adtriti sunt. in Mesopotamia quoque rebellantibus iussu imperatoris bellum inlatum est. itaque multa milia eorum uasta caede deleta sunt.

sane Salaminam urbem Cypri interfectis omnibus accolis deleuerunt. Traianus, ut quidam ferunt, apud Seleuciam Isauriae urbem profluuio uentris extinctus est.

Anno ab Vrbe condita DCCCLXVII Hadrianus, consobrinae Traiani filius, duodecimus ab Augusto principatum adeptus, uno et uiginti annis imperauit.

hic per Quadratum discipulum [*]( AVCTORBS § 6 sec. Bier. 2137b § 7 sec. Hier. 2130A § 8 Hier. 2132lm cap. 18 § 1 Hier. 2133n § 2 Bier. 2142 (cf. Iaemcke De uitae Hadr. scriptt. Halis 1875 p. 38) ) [*]( EXPILATORES 18 hio per - p. 468, 3 instructus .. praecepit—per epistulam.. 5 Christianos — 6 damnare compilauit Beda D. t. r. a. 4090 ) [*]( 1 in aatiochia] T in anthiocia P in anthiotio B* in anthiochia B* in antiochiam D in anthioniciam (in om. K) KM antiochiam v antiochiae 0 || totam (o in ras. m. 2) B || incredibile (e fin. in i corr. m. 2 aut 3) P incredibili* B 2 motusl ab D || indei B* || rabiae P et a. ras. B 3 exarsaerunt (a alt. del. m. I) P 4 lybiam PB lidiam D H aduersas R1 6 adeS (u in ras. m. 1) D 6 illuc post colonias traiecit h 7 paenitns P et a. ras. B 8 aegiptum D || thebaidam] PD thebaidan (i ex n) B; Thebaida corr. v 9 praelio D 10 attriti R2 atriti D || im D 11 imperato*****ris B || bello D 12 sanes alaminam P1 sane* salaminam P2 sams salmiinam D || cybri D N 14 seleucia P1 seleutiam B || *isauriae P 16 DCCCLXVII] P octingentissimo sexaginsimo septimo D, item g - D ccc LX.VIII. sic (.LX. in ras. m. 1) B, octingentesimo qainquagesimo eeptimo sic G DCOCLXXI N || consobrinae] PB consubrinae D, consobrini (ex Vita Hadr. 1) h 17 prinoipatum (nci in ras. m. X) B 18 nno et xx PB || per om. D || dirupulam D ) [*](30* )

468
apostolorum et Aristidem Atheniensem, uirum fide sapientiaque plenum, et per Serenum Granium legatum libris de Christiana religione conpositis instructus atque eruditus, praecepit per epistulam ad Minucium Fundanum proconsule Asiae datam ut nemini liceret Christianos sine obiectu criminis aut probatione damnare;

idemque continuo pater patriae in senatu ultra morem maiorum appellatur et uxor eius Augusta. Hadrianus rempublicam iustissimis legibus ordinauit; bellum contra Sauromatas gessit et uicit.

Iudaeos sane, perturbatioae scelerum suorum exagitatos et Palaestinam prouinciam quondam suam depopulantes, ultima caede perdomuit, ultusque est Christianos, quos illi Cocheba duce, cur sibi aduersum Romanos non adsentarentur, excruciabant;