Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

incredibili deinde motu sub uno tempore Iudaei quasi rabie efferati per diuersas terrarum partes exarserunt nam et per totam Libyam aduersus incolas atrocissima bella gesserunt: quae adeo tunc interfectis cultoribus desolata est, ut, nisi postea Hadrianus imperator collectas illuc aliunde colonias deduxisset, uacua penitus terra abraso habitatore mansisset.

Aegyptum uero totam et Cyrenen et Thebaidam cruentis seditionibus turbauerunt. in Alexandria autem commisso proelio uicti et adtriti sunt. in Mesopotamia quoque rebellantibus iussu imperatoris bellum inlatum est. itaque multa milia eorum uasta caede deleta sunt.