Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

an ipsi dii nondum erant? an adhuc Roma ipsa non erat?

an illi non colebantur ? an haec necdum idonea imperio uidebatur? si nondum erant dii, cessat intentio; in quid enim iam ibi eorum discutio moram, ubi ne ipsam quidem inuenio naturam? si autem erant dii, aut potentia eorum, ut ipsi indicant, aut patientia in culpa est: uel patientia, si fuit, uel potentia, si defuit.

aut, si magis suadibile uidetur fuisse tunc quidem deos, qui prouehere potuissent, sed nondum exstitisse Romanos, qui prouehi iure possent, nos auctorem rerum potentiam, non artificem scientiam quaerimus. de diis quippe, ut putant, magnis, non de fabris uilissimis quaestio est, quibus nisi materia accedat, ars cessat.

si enim praescisse illis ac uoluisse praesto semper fuit, immo etiam subiacente praescientia, quia apud omnipotentiam de operibus dumtaxat suis hoc est praescire quod uelle: quodcumque illud praesciebatur, cui uoluntas adstipularetur, non exspectari oportuit sed creari; maxime cum et Iouem illum suum aceruos formicarum [*]( EXPILATORES 21 Iouem - p. 434, 1 ferant ex ludi litterarii disciplina uel ex mythographo ignoto (cf. velut Ouid. Met. 7, 622 sqq.; Hygin. fab. 52) ) [*]( 1 obfuit (t in ras. m. ant.) P 2 potentia. (erasa e) R 3 ut] R2GTX2N1 (ς) om. PRlDW 4 fieret (i s. 8. m.1) D || cur igitur-fierit (sic) omissa addidit in mg. inf. m. 1 D || eorunidem (n radendo ex m) P eorum D || obfuit)∗∗∗∗ ut (fuit uersu extr. m. 2, ante ut eras. fuit ut uid.) P 5 dii* (fort. interpunctio erasa) B 6 colabantur Rl || an hacc-uidebatur om. D || ad idonea nota in marg. eraM P 7 cesset R2G || in] scripsi; ut codices, v ad coni. h at ed. Thor. 9 dii] di D || potentia] pacientia D 11 ad euadibile nota marg. eras. P su∗|adibile (er. b) D 13 ex∗titisse (erasa 8) B 14 potentiam ( alt. m.) R || de diis] dedisse D || dis (i s. s. m. ant.) P 15 magnis] magis D 16 ad materia nota in marg. erasa P || praecisse D 20. a∗stipularetur (erasa d) R || ex∗pectari * (erasa a) R expectari (-re D) PD 21 Iouem (I in ras. m. ant.; fuit i) P ) [*](v. ) [*]( 28 )

434
in populos hominum ludo uertere solitum ferant.

porro autem de cura caerimoniarum nec recensendum arbitror, quoniam inter sacra continua incessabilibus cladibus nullus finis ac nulla requies fuit, nisi cum saluator Mundi Christus inluxit: cuius aduentui praedestinatam fuisse imperii Romani pacem, etsi iam sufficienter ostendisse me arbitror, tamen paucis adhuc supplere conabor.

Principio secandi libelli cum tempora Romanae conditionis stili tenore perstringerem, multa conuenienter inter Babylonam urbem Assyriorum tunc principem gentium et Romam aeque nunc gentibus dominantem conpacta conscripsi:

fuisse illud primum, hoc ultimum imperium; illud paulatim cedens, at istud sensim conualescens; defluxisse illi sub uno tempore nouissimum regem, cum isti primum fuisse; illam deinde tunc inuadente Cyro captam uelut in mortem concidisse, cum istam fiducialiter adsurgentem post expulsos reges liberis uti coepisse consiliis;

praecipue cum, uindicante libertatem suam Roma, tunc quoque Iudaeorum populus, qui apud Babylonam sub regibus seruiebat, in sanctam Hierusalem recepta libertate [*]( 1 populis D || lutdum D || uetere PR* || ferat D* 2 arbitor R* || quoniam] sic quo P q3o R 3 inceesubi libus (prima s ilico ex n, sec. b m. 1 in ras. ex s) D 4 nisi cum] nisicum cum D || saluazor P 5 aduentui] aduentu et D || praedistinatam R* (pritu i sec. in e correxerat) 5 pacem etsi — 6 tamen paucis] paucem paucis D 6 tamen paucis] PRGς paucis tamen v 7 subplire D 8 principio (p in ras.[m. 2 ex P) B || secundisc (sc del. m. 1) P 9 babylonam] P1R1 babyloniam P2R2 babyllona D 10 assiriorum D || *tnnc (t m. 2 in ras.; fuisse uidetur Tunc praecedente interpunctione) R || [aeque nunc] PRDς quae nunc M nunc K nunc aeque v 11 conpacta] PRlD compacta R2ς cο̅pacta̅ KM comparata N, coni. h || conscribsi PRID 12 hoc ultimum u. extr. om. D || caedens R1M2 cadens KM1 || at] D ac PR 13 illis B 14 cum[isti] PRDς; quo isti TO tam isti Y, interpolauerunt, isti v || illam deinde] illa de D 15 concedisse PR* 16 assurgentem R* 17 praecipue R1 18 iudeorum R1 || babyllonam D babyloniam P2R2 19 scanc tam (priorem c del. m. I) P sactam R* || hierlm B || libertate∗ (erasa ut uid. m) R libertatem D )

435
redierit templumque Domini, sicut a, prophetis praedictum fuerat, reformarit.

praeterea intercessisse dixeram inter Babylonium regnum, quod ab oriente fuerat, et Romanum, quod ab occidente consurgens hereditati orientis enutriebatur, Macedonicum Africanumque regnum, hoc est quasi a meridie ac septentrione breuibus uicibus partes tutoris curatorisque tenuisse.

orientis et occidentis regnum Babylonium et Romanum iure uocitari, neminem umquam dubitasse scio; Macedonicum regnum sub septentrione cum ipsa caeli plaga tum Alexandri Magni arae positae usque ad nunc sub Riphaeis montibus docent;