Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

quibus iterum in Britanniam primo uere transuectus dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel conlisae inter se uel harenis inlisae ac dissolutae sunt: ex quibus quadraginta perierunt, ceterae cum magna difficultate reparatae sunt.

Caesaris equitatus primo congressu a Britannis uictus ibique Labienus tribunus occisus est. secundo proelio cum magno suorum discrimine uictos Britannos in fugam uertit.

inde ad flumen Tamsim profectus, quem uno tantum loco uadis transmeabilem ferunt. in huius ulteriore ripa Cassouellauno duce immensa hostium multitudo consederat ripamque fluminis ac paene totum sub aqua uadum acutissimis sudibus praestruxerat.

quod ubi a Romanis deprehensum ac uitatum est, barbari legionum impetum non ferentes siluis sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos grauiter ac saepe lacerabant.

interea Trinobantum firmissima ciuitas cum Mandubragio duce datis quadraginta obsidibus Caesari sese dedidit.