Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

hoc primum auxilio fuit quod falces acutissimas non pertinaciter contis praefixas funibus autem subnexas parauerat, quibus cum opus esset adprehensos eminus rudentes subductis hastilibus per funem falcem retrahendo succiderent.

his celeriter expeditis disrumpi hostilium antemnarum armamenta praecepit : ita antemnis ruentibus conplures ilico naues uelut captas immobiles reddidit.

alii hoc periculo territi, suspensis uelis qua uentus intenderet fugere conati, cessante mox uento destituti ludibrio fuere Romanis;

itaque incensis omnibus nauibus interfectisque his qui pugnauerant Gallis, reliqui sese omnes dediderunt.

sed Caesar maxime ob iniuriam legatorum et ut genti ad omnia consilia mobili terribilis exempli notam inureret, cunctis principibus [*]( 1 ligero LPR legere D ligere O ligerio TO 2 quę̃ C et , add. al. m.) R || ocenum R1 || uisa D 3 ducenti nigenti D ccxx PR || adque PR1 4 ex (x ex corr. add.) P U aduersu PR1 5 constitaerunt L || circumspicienti (picienti in ras. m. 1) R || inparem PB\'D 6 barbarum D 7 praeualidis (di in ras. m. 1) R || obduratae (e add. m. 2) ex asorum P obdurata.. Morum R1 8 rostrarum PB ∗rustrarum (er. pF) D || retundebã (i. e. -ban) in -bãnt corr. L || auxilium D 9 cunctis in contis corr. L 10 adprehensos (d s. s.) L adpraebensos (-us D) PRD 11 subducti D || hostilibus La rastibus D 12 celereter P* || disrumpi PR disrumpe D rumpi L || bostilium incipit S hostium PB 13 antem.narum (er. p) R || antem∗nis (er. p) R 14 c(on)plures S complures R2 || ueli〈it〉 S || castas R1 || inmobiles PR1 || alio L 15 intendere D 16 ludibri(o) S 17 su〈c〉censis S || nauibus om. D || pugnauerunt D* 18 gallis] LS1RbD galli S2PRa || se〈se?〉 S || dederunt P* dedirunt D 19 maxime SRa || utgenti ex uiginti corr. L || consilium mobili (u in a ut uid. corr. m.t)D 90 mobili terribilis (litt. bili ter in ras.) P || no(tam) desinit S )

376
per tormenta interfectis reliquos sub corona uendidit.

isdem diebus Titurius Sabinus Aulercos Eburouices Lixouiosque, qui primates suos, cur auctores belli resuscitandi esse nollent, interfecerant, eruptione facta incredibili caede deleuit.

Poblius uero Crassus cum in Aquitaniam peruenisset, bello exceptus est. namque Sontiates magno equitatu pedestribusque copiis praeualidis Romanos adorti diu grauiter turbauerunt;