Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Bruto circumspioienti imparem longe nauium esse conflictum, quia barbarorum naues solido robore intextae cauernisque praeualidis obduratae saxorum modo adactus rostratarum ictus retundebant,
hoc primum auxilio fuit quod falces acutissimas non pertinaciter contis praefixas funibus autem subnexas parauerat, quibus cum opus esset adprehensos eminus rudentes subductis hastilibus per funem falcem retrahendo succiderent.
his celeriter expeditis disrumpi hostilium antemnarum armamenta praecepit : ita antemnis ruentibus conplures ilico naues uelut captas immobiles reddidit.
alii hoc periculo territi, suspensis uelis qua uentus intenderet fugere conati, cessante mox uento destituti ludibrio fuere Romanis;
itaque incensis omnibus nauibus interfectisque his qui pugnauerant Gallis, reliqui sese omnes dediderunt.