Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Igitur Caesar magnis in Gallia rebus gestis cum in Italiam proficisci decreuisset, Galbam cum legione duodecima ad Veragros Sedunosque misit.

qui cum hiemandi causa in uico Veragrorum, cui nomen erat Octodurus, consedisset mediamque oppidi partem, quae torrente distinguebatur, accolis concessisset, quadam die eosdem discessisse per noctem ac proximo insedisse colli uidet.

quippe illi paucitatem uix mediae legionis despectui habentes ultroneam sibi praedam nullo cessuram negotio arbitrabantur finitimosque suos in hanc caedis ac praedae societatem uocauerant.

igitur Galba tam praesentibus periculis circumsaepto ac trepido atque inter uanas consultationes certi consilii incerto, repente Galli descensu montis effusi castra inperfecta circumdant, raros per uallum propugnatores saxis telisque onerant.

cumque iam castra inrumperentur, Pacuuii primipilaris et Voluseni tribuni consilio cuncti Romani portis eruperunt incautosque subito adgressi hostes primum perturbauerunt, deinde in fugam uersos miserabili strage [*]( AVCTORES § 1—§ 5 Caesar B. O. 3, 1-6 ) [*]( 1 pertubbatus D || adque P1R1 || Buorum (uo in ras. m. 1) D 2 ortatu PR1 || aggressus R\' adgresus D 8 internicionem P internitionem (it m. 2 in et B) RD 4 italia PD 5 duodecima] duodecima Ilia (a pr. in ras. ex m m. 1) D 6 ueragres PB beragros ....D .|| sedunosque (o in ras.) P sedunus quae D 7 beragrorum D || octodorus R\' *octo|durus (er. c ?) D 8 torrentes D || cocolis L 9 quadam die eosdem om. L || eosdem] eodem D || noctem (c 8. s. m. 1) D || ac (c 8. s. m. 1) B 10 collei (e del.) L collo D 11 cessuram] cae*suram (er. s) B 13 uocauerunt D || tam L 14 circumsepto (epto in ras. m. 1 B, -tu D) PBD || adque P || ua|cuarias L || consulationes R1 15 consilii (i fin. ex corr. ut uid. add. m. 1) D || galli* (er. c?) D || diMensu LD 16 imp- R3 || circumdant (nt in ras. m. I) D || |propugnaturus D 17 irr- B3 18 pacubii D; P. Sextius Baculus uocatur Caesari h. I. (3, 5); 2, 25; 6, 88 ||. uolusini PB uolusiani D || cunctis Lmt- dolfus 6, 18 et (eoU. 6, 10 § 8) Grubits 19 aggressi R3 )

374
fuderunt. nam amplius triginta milia barbarorum tunc caesa referuntur.

Igitur Caesar cum iam pacatae uniuersas Galliarum gentes putaret, ad nouum et maximum bellum retractus est.

namque dum P. Crassus adulescens cum legione septima Oceano tenus apud Andicauos hiemat, Veneti ceterique confines repente in arma coniurant, legatos Romanorum uinciunt eosque ita demum se reddituros, si obsides suos recipiant, Romanis indicant.

socios sibi ad id bellum Osismos Lexouios Namnetes Ambiuaritos Morinos Diablintes et Menapios adsciscunt; auxilia quoque a Britannia arcessunt.

Caesar per Crassum de rebellione dediticiarum gentium certior factus, quamuis intellegeret ineundi belli difficultas esset, tamen rem tanti negotii non neglegendam ratus, ne ceteris exemplo eiusmodi audendi