Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

pugna maxime grauis ex phalange Germanorum fuit, quam coacto in unum agmine scutisque supra capita contextis ad inrumpendam Romanorum aciem tuti undique praestruxerant.

sed postquam aliqui Romanorum militum agilitate audaciaque insignes supra obductam saliere testudinem scutisque singillatim uelut squamis reuulsis desuper nudos deprehensorum detectorumque humeros perfoderunt, territi hostes nouo mortis periculo terribilem dissoluere conpagem.

exinde in fugam uersi per quinquaginta milia passuum insatiabiliter caesi sunt neque conici numerus potuit Germanorum uel quantus pugnae adfuerit uel quantus fuerit occisorum.

Post haec Belgarum gens, quae tertia pars Galliarum est, aduersus Caesarem exarsit:

quorum distributim copia haec [*]( AVCTORES § 8 et § 9 Caesar B. G. 1, 52 exceptis maxime g 8 quam coacto-praestruxerant et supra-testudinem (cf. Liuius 44, 9 § 6 et Florus 3, 10 § 13) § 10 Caesar B. G. 1, 53 § 11—§ 14 Caesar B. G. 2, 1.4.15.4 ) [*]( EXPILATORES 2 uxores—captae sunt compilauit Paulus 139 not. lin. 10 2 fuerunt—4 Suebi compilauit Paulus 139 12 in fugam- 18 caesi compilauit Paulus 139 16 post-gens, p. 372, 1 Bellon., 2 sexag,—5 admiserint excerpsit Paulus 140 sq. ) [*]( 1 ariobistas LPBD || renum D 2 duo R1 3 exercitu (ex s. s. al. m.) B || ariouisti] L ariobisti PRD || marcomaned] Pa mareomannes PbR marcomones LDβ || tribuci RU tribo cu D || bangiones D uuangiones B 4 eduses] LDβ edures PB n suebi] PBD sueui Lβ || ex m ras. m. 1 D 6 pa*lange (er. 1) P falaoge BD || agmen D 6 supra] sic sup R et passim || irr- B3 7 praestruxerunt (ru prior in ras. m. 1) D praestr- (sed rae in ras. al. m.) B perstruxerant P || aliqui] aliaq̰] (i. e. aliaquae) D 8 -que insignestestudinem om. D 9 saluere L || squamia] LPBD 10 depraehensorum LRD || humeros B 11 territhostes D 12 compagem R3 conpage D || quinquagenta D L PB 18 numerus potui D potuit numerus v 14 affherit R3 || uel quantus fuerit om. D 17 aduersum D || quarum D || distributa (a al. m., ex ũ ut wid.) B || haec copia L ) [*]( 24* )

372
fuit. Bellouagui, qui ceteris numero et uirtute praestare uiderentur, habuere lectissima sexaginta milia armatorum; Suessones ex duodecim oppidis quinquaginta milia;

Neruii, quorum adeo indomita feritas praedicabatur, ut numquam in id temporis mercatores ad se admiserint uina ceteraque uenalia deferre, quibus inducta iucunditas torporem uirtutis adferret, habuerunt similiter quinquaginta milia;

Atrebates etiam et Ambiani decem milia, Morini uiginti quinque milia, Menapii nouem milia, Caleti decem milia, Velocasses et Veromandi aeque decem milia, Aduatuci decem et octo milia; Condurses Eborones Caerosi Caemani, qui uno nomine Germani uocantur, quadraginta milia.