Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

Anno ab vrbe condita DCLXXXVIIII M. Tullio Cicerone et C. Antonio consulibus Pompeius occisi Mithridatis nuntio [*]( AVCTORES § 11 per xt. annos cum Eutropio 6, 12, cf. Oros. 6, 1 § 28 sq. cap. 6 § 1 Auuo — consulibus Eutrop. 6, 15 (cf. Oros. 6, 1 § 29) || Pompeius — § 5 et § 7 Livia 102 et 103; ad coniurationem Catilinae § 5 breuiter perstrictam laudat § 6 Sallustium ) [*]( 2 publicae] LPBD (-ce D) v publicatae h; glossa sibi publicatae adscr. m. 2* in G II de om. sed statim s. s. in L 4 nil] L nihil PBD II quah* (alia in ras. ang. m. 1) D 5 toto] LPBD toti v || oriecte P* |- quadragenta D XL. PB II annorum D 7 quaeque] que D || concussibus D 8 periclitaba∗tur P pereclitabatur B\' 9 hac L 10 traepidae P* trepide R1 II prouintiarum B 11 duces et] duces ∗∗ et (in ras. m. 1; ante et ras. 2 uel 3 litter. capax) D 12 notitia (~ m. 1?) B notitiam D || mithridaten] L mitridaten (metr- D) PD mitrida∗ten (er. n) R II sors] orbs (r et s in ras. m. I) D 13 attollibat D 14 nam] LPRD nunc (puncto pro? post sanabant posito) v 15 et quidem pompeius om. B II moderantissimns L 16 mitridatico (co in ras.) P metridatico D II egerit] j erit D || pances (e in i m. 1) B 18 sescentesimo octogesimo nono - L sexcentisaimo octogesimo nono D || marco PBD || tnlio D 19 g- L gaio PBD II conis- L consule (sed pro le fuisse 1; viii. in P; in B corr. m. 2 aut 3) PR1 II mitrhidatis L mitridatis ut semper PB metridates D )

368
accepto Syriam Coelen et Phoenicen bello adgressus, Ituraeos primum Arabasque perdomuit urbemque eorum, quam Petram nominant, cepit;

hinc ad Iudaeos, quibus Aristobulus expnlso fratre Hyrcano primus ex sacerdote rex praeerat, atque ad Hierosolymam urbem eorum Gabinium cum exercitu mittit. ipse continuo subsecutus et a patribus urbe susceptus sed a plebe muro templi repulsus expugnationem eius intendit.

id non solum natura loci, uerum etiam ingenti muro fossaque maxima munitum, cum alias aliis legiones dies noctesque succedere sine requie cogeret, uix tertio mense expugnauit. tredecim milia ibi Iudaeorum caesa narrantur, cetera multitudo in fidem uenit.

Pompeius mnros ciuitatis enerti aequarique. solo imperauit et, cum aliquantos principes Iudaeorum securi percussisset, Hyrcanum sacerdotio restituit, Aristobulum captiuum Romam duxit. hoc bellum Orientis cum uiginti et duobus regibus sese gessisse ipse Pompeius pro contione narrauit.

Interea coninratio Catilinae . aduersus patriam per eosdem dies in Vrbe habita et prodita, in Etruria uero ciuili bello extincta est; Romae conscii coniurationis occisi sunt.

sed hanc [*]( EXPILATORES 7 expugnationem (obsedit β) ... 8 non solum—10 expngnanit compilauit Paulus 138 12 muros—17 narranit compilauit Paulus 138 ) [*]( 1 cylen L || phoenicem PB foenicem D || aggressus R3 adgresus D || itnreos D ityreos LPR 3 cępit a. r. B || ad om. sh || iudeos R || aristobolns B3 4 hircano L hycano D || ei] & R ex m. 1 add. ante uers. D || sacerdote] sacerdos et R2 || adque P1R1 5 hierasolymam B hyernsolimam D || ganinium L 6 urbS P (non B) || snsceptns] alt. s in ras. m. 1 B 7 expulsus PB || expugnationem] LDZI (-ci- D) oppugnationem PBZfsh 8 ingentibus muris D 9 maxima (m alt. in ras. m. 1) B || legionis R1 regionis D 10 succendere PaD || cogeret uix] cogeretur| L 11 tridecim D XIII PB || ibi millia h || narrantur (alt. n ex corr. add.) P || cętera a. r. B 12 muro D || enerti (ti in ras. ampliore) P e*uerti R || aequari D 18 secuti D 14 aristobolum BD 15 roma D || bello D || xx et duobus PR 16 sese geasisse] selregississe D || sese] L se PB || gersisse B* || ipse om. L 18 eosdem] eosdiem L 19 et L ac PRDv 20 extincta] LPBD || con***iurationis P )

369
historiam agente Cicerone et describente Sallustio satis omnibus notam nunc a nobis breuiter fuisse perstrictam sat est.

motus etiam in Paelignis ortus a Marcellis patre et filio per L. Vettium proditus patefacta Catilinae coniuratione quasi succisa radice compressus est, et de utroque per Bibulum in Paelignis, per Ciceronem in Bruttiis uindicatum est.

Anno ab Vrbe condita DCXCIII C. Caesare et L. Bibulo consulibus lege Vatinia Caesari tres prouinciae cum legionibus septem in quinquennium datae Gallia Transalpina et Cisalpina et Illyricus; Galliam Comatam postea senatus adiecit.

Hanc historiam\' Suetonius Tranquillus plenissime explicuit, cuius nos conpetentes portiunculas decerpsimus.

Heluetiorum animos, fortissimae Gallorum omnium gentis ea uel maxime causa quod perpetuo paene cum Germanis bello altercabantur a quibus Rheno tantum flumine dirimuntur, [*]( AVCTORES § 1 Anno—consulibus Eutrop. 6, 17 || lege—adiecit Liuius 103 ut viti. § 2 Suetonius Tranquillus cf. Reifferscheid, Suetoni rel. p. 471 § 3 et § 4 Caesar B. G. 1, 1-5 ) [*]( EXPILATORES 7 anno-8 consulibus adhibuit Beda Hist. eccl. 1, 2 ) [*]( 1 agente] am agente P agento e D; cf. 1, 1 § 6 || et om. D || discribente PBlD || salustio R3D 2 a om. D || perstrinotam D 3 etiam (m in ras. m. 1) D || pelignis LPD peliginis sed i alt. erasa B 4 luciom PD Iutium B || uectium B || catalinae P* 5 succesa P* || conpraessus P conpressus R1 suppraessus D || et] e D 6 pelignis LPBD || cicerons (c in ras.) B || bruttiis] PB prattiis D brutiis L 7 DC*XCIII R3 DCLXLIH PB1 ∙ sescentesimo nonagensimo - tertio - L sexcentissimo nonagesi mo (hoc i in ras. m. 1) tertio D || g- L gaio PR ga»io (er. c?) D || cesare D || lucio PD lutio B 8 conss- L colis R || caesari. B || puinciae (p ex corr. add.) P prouintiae B || legationibus L 9 septem] numerus ex corr. add. P sep.tem (p ilico in ras. scr.) D || gallea D || transalpia Ra transalbina D 10 galleam D || adiecit hanc historiam soetonius haec excepta a priore omnia in ras. paullo angustiore; pone soetonius circiter decem litterae erasae sunt D || suae tonius B 12 cuius nos — 18 animos] nil praeter cuius nos J2* quibus erasis in mg. superiore Cuius nos—animos eadem aut certe aequalia m. scripsit postquam eadem ut uid. paullo inferius in eod. mg. paullo inferius exarata erasit 13 heluitiorum LPRm n fortissime R || gestis (s pro in n corr. ead. m. q. supra) R 14 maxima LPR || p.ene (eras. a) R 15 reno D ) [*]( Y. ) [*]( 24 )

370
Orgetorix quidam princeps gentis spe totas inuadendi Gallias in arma accenderat.

quo ceteri optimates correpto et ad mortem coacto cohibere tamen semel animatas in praedam plebes nequiuerunt. qui coniuratione facta ac die dicta, exustis uicis ac domibus suis, ne quod desiderium ex spe reuertendi foret, profecti sunt.

quos cum apud Rhodanum lumen obuios Caesar habuisset, magno difficilique bello bis uicit uictosque ad deditionem coegit. horum fuit, cum primum progressa est, omnis multitudo Heluetiorum Tulingorum Latobogiorum Rauracorum et Boiorum utriusque sexus ad centum quinquaginta et septem milia hominum. ex his quadraginta et septem milia in bello ceciderunt, cetera in terras proprias remissa sunt.

Postea Caesar contra Ariouistum regem excitantem inuehentemque secum incredibiles Germanorum copias, quibus nuper uniuersos Galliarum populos se subegisse iactabat, apud Sequanos uicit, cum diu exercitus Caesaris Germanorum multitudine et uirtute perterritus pugnam detrectasset.