Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

hoc die primum Augustus consalutatus est; quod nomen, cunctis antea [inuiolatum] et usque ad nunc ceteris inausum dominis, tantum Orbis licite usurpatum apicem declarat imperii, atque ex eodem die summa rerum ac potestatum penes unum esse coepit et mansit, quod Graeci monarchiam uocant.