Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

inde Fimbria Iliensibus iratus, a quibus pro Sullanae partis studio obiectu portarum repulsus uidebatur, ipsam urbem Ilium, antiquam illam Romae parentem, funditus caede incendioque deleuit. sed eam Sulla continuo reformauit. idem Fimbria apud Thyatiram cum ab exercitu Sullae obsideretur, desperatione adactus in templo Aesculapii manu sua interfectus est.

Fannius et Magius de exercitu Fimbriae profugi Mithridati sese adiunxerunt: quorum hortatu Mithridates cum Sertorio per legatos in Hidpaniam missos foedus pepigit. Sertorius ad eum M. Marium firmandi foederis causa misit: quem rex apud se retentum breui ducem fecit in locum Archelai, qui se ad Sullam cum uxore liberisque contulerat.

Marius et Eumachus duces a Mithridate aduersus Lucullum missi, magno exercitu breui congregato cum P. Rutilio apud Chalcedonam congressi sunt eumque cum plurima exercitus ipsius parte ceciderunt.

Lucullus Mithridatem Cyzicenos obsidontem fossa cinxit eumque quod faciebat pati [*]( AVCTORES § 12 et § 18 Liuius 93 § 14 — § 18 Liuius 94 (§ 16 sq. cf. Seruius ad Aen. 9, 716: Liuias in libro nonagesimo quarto Inarimem in Maeoniae partibus esse dioit, ubi per quinquaginta milia terrae igni exustae sunt; ubi inaryme codex Par. 7929, idem tamen in praccedd. inarimem, Georgio Thilone teste) ) [*]( 1 coepisset L c∗episset B || lucinus PRD || luculus PR || ciuilius D || reip- L 2 pertalisset P pretulisset (re m ras. m. ut uid. 4) R 8 fimbriam D || ayllana LPRD || aliensibusR1 (i 3) 5 illam] illi D || parententem D 6 sylla LPRD 7 thiatyram LP thiatiram JB tyatiram D, Thyatira corr. fsh || syllae LPR sillae D 8 desperationS P || escolapii L ascuiapii D aesculatpi (Bed t del.) P aeecula pi R 9 fannius (fan radendo in fl mut.) D fanine R 10 methridati D || adiuncxerunt (c er.) R || ortatu PR\' (corr. R1) hotatu D || metridates D 11 ser turio (er in ras. 2 uel 3 litt. m. 1) D 12 serturius D || m̄. L marcum PRD 13 rex} sex D 14 archelai (alt. a m ras.) B || aea Pa || syllam LPRD 15 eumachis D || methridate D 16 luculum R1 || congregatus D || publio (u m ras. m. 1 D) PRD 17 apud (quasi nom. propr. esset) L || calchedonam (h erasa in R) LPRD 18 part∗e (er. a) R || caeciderunt LPD et a. ras. R || locullus D || mitridatae r add. m. 2) P mitridate (ae in en m. X) B metridatem D || cyxecinos L ciyiicenos P 19 cincxit D et a. ras. R )

360
conpulit atque ad ipsos Cyzicenos, ut bono animo essent, nuntium misit unum ex militibus nandi peritum: qui duobus utribus suspensus mediam ipse regulam tenens plantisque subremigans septem milia passuum transmeauit.

Mithridates inopia laborans partem copiarum instructam armis domum abire praecepit: quam Lucullus excipiens uniuersam disperdidit, nam amplius quam quindecim milia hominum tunc interfecisse narratur.

tunc etiam Fannius, qui se Mithridati iunxerat, et Metrophanes regius praetor a Mamerco uicti, cum duobus milibus equitum in Moesiam profugerunt atque inde in Maeoniam digressi in colles camposque Inarimos inciderunt.

ubi non solum montes usti uel saxa quasi quadam fuligine ob-\' fuscata cernuntur, uerum etiam campi ambusto solo squalidi per quinquaginta milia passuum sine ullo ignis uel fornacis indicio et pendulo in profundum cinere putres iacent; tribus etiam locis torridae uoragines ostenduntur, quas Graeci physas uocant.