Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

inde Corcyram cepit; fugientes nauali proelio persecutus profligauit multisque rebus cruentissime gestis ad Caesarem uenit. Antonius defectu et fame militum suorum permotus bellum maturare instituit ac repente instructis copiis ad Caesaris castra processit et uictus est.

tertio poet pugnam die Antonius castra ad Actium transtulit, nauali proelio decernere paratus. ducentae triginta rostratae fuere Caesaris naues et triginta sine rostris, triremes uelocitate Liburnicis pares et octo legiones classi superpositae, absque cohortibus quinque praetoriis.

classis Antonii centum septuaginta nauium fuit, quantum numero cedens tantum magnitudine praecellens, nam decem pedum altitudine a mari aberant. famosum et magnum hoc bellum apud Aotium fuit.

ab hora quinta usque in horam septimam incerta uincendi spe grauissimae utrimque caedes aotae; reliquum diei cum subsequente nocte in uictoriam Caesaris declinauit.

prior regina Cleopatra cum LX uelocissimis nauibus fugit; Antonius quoque detracto insigni praetoriae nauis fugientem secutus uxorem est. inlucescente iam die uictoriam Caesar consummauit.

ex uictis duodecim milia cecidisse referuntur, sex milia uulnerata sunt, [*]( 1 brundisio] D brundesio L brunditio PR 2 a∗ B 8 frumenti L || adque PR1 || egypto D || siria D 4 antnnium D || -que om. PR || peloponensium PRD 5 mothonam] LD motonam PB; Methonam v 6 corycam L 7 praelio D 8 antunius D 10 ∗castra (er. a F) B || est. (littera ut uid. er.) D 12 dueentae trigintae L casu PB ducenta et trigenta D 18 ∗nauis (er. c ?) D || xxx PB || triremis L 14 classuperpositae D 15 praeconiis P (non B) || antunii D || centus·eptuagenta D cʟxx PR 16 caedens R1D 17 x PR 19 horam om. PR1 20 grauissime (8 in ras. P) PB || atte (te eras.) D || sequente P1 22 sexaginta D || antunius D 28 est uxorem v 24 inluciscente D || die] de L || caesar om. D || uictus P et a. r. B 26 xɪɪ PB || caecidisse P et a. r. B || vɪ PB )

416
e quibus mille inter curandum defecerunt.

Antonius et Cleopatra communes liberos carn parte regiae gazae ad Rubrum mare praemittendos consuerunt; ipsi praesidiis circa duo Aegypti cornua, Pelusium Parethoniumque, dispositis classem et copias instaurando bello parauerunt.

Caesar sexto imperator appellatus et quartum ipse cum M. Licinio Crasso consul Brundisium uenit; ibi orbis terrarum praesidia diuisis legionibus conposuit; inde in Syriam profectus, mox Pelusium adiit, ubi ab Antonianis praesidiis ultro susceptus est.

interea Cornelius Gallus praemissus a Caesare quattuor legiones, quas Antonius apud Cyrenas praesidii loco constituerat, suscepit in fidem atque inde Parethonium, primam Aegypti a Libyae parte ciuitatem, uicto cepit Antonio -ipsumque continuo apud Pharum uicit.

nonna equestre aduersus Caesarem bellum iniit; in eo quoque miserabiliter uictus aufugit. kalendis Sextilibus prima luce Antonius cum ad instruendam classem in portum descenderet, subito uniuersae naues ad Caesarem transierunt; cumque unico praesidio spoliatus esset, trepidus [*]( AVCTORES § 13—§ 21 Liuius 133 (ad § 18 etiam Psyllos-exsugere cf. Sueton. Aug. 17) ) [*]( 1 e] in h || mile (1 s. s. m.1) D || antuuius D 2 partem L partae P 4 pelosium L || parethoniumque] LPR parethominumque D Paraetoniumque corr. fh 5 pauerunt D || sexto] LPRDς sextum v 6 quartum] LPR1v quarto R2Dς || marco PBD || consul (1 radendo ex ł) B 7 brundisium] LR2D branditium R1 bruditium P || ibique v 8 composuit R3 om. D || peloaium D 9 ubi] ibi D || ab om. PB || antunianis D 10 cor. nilius D || quattuor (t prior s. s. m. 1) D IIII PR 11 antunius D 12 adque PaR1 ||, parthonium L parethomium D par athoniam∗ (honiam, fort. t quoque, in ras.; pone m litt. 1 uel 2 erasae) P parathoniam (v m. 2) B || primum L prima D || a] ac R2 || lybiae PB libiae D 18 partem (m del.) L parte∗ (e ex a m. 3, erasa e 9) B || uicto (o mutata sed al. m. restituta) B uictur D || coepit LD cępit a. r. B || antonio (o fin. in v corr. sed ab al. m. restituta) B || contenuo R1 14 tharum (t s. s.) P ptharum (corr. m. 2) B pharum parthum D || antunius D || equestrem PR (m er. in B) 15 kalendia] klendis D 16 antunius D 18 esse D )

417
se cum paucis recepit in regiam.