Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Pansa primo ueniens exceptus insidiis, inter suorum clades ipse quoque pilo graruiter uulneratus ab eodem uulnere interpositis diebus est mortuus. Hirtius auxilium collegae ferens magnas Antonii copias uasta strage deleuit. Caesar catenus castra custodiit.

secunda aduersus Antonium pugna magnae utrimque strages actae sunt. namque tunc ibi Hirtius consul occisus est, uictus fugit Antonius, Caesar uictoria potitus est, cui D. Brutus de coniuratione occisi Iuli Caesaris confessus preces paenitentiae fudit.

Dolabella Trebonium , unum ex interfectoribus Caesaris, Zmyrnae interfecit. Dolabellam senatus hostem pronuntiauit. consulum occisorum uterque exercitus Caesari paruit.

postea D. Brutus in Gallia a Sequanis captus et occisus est. Basilus autem, aeque unus de percussoribus, manu seruorum suorum necatus est.

Lepido satisagente Caesar Antoniam recepit in gratiam atque ob fidem reconciliatae gratiae filiam eius matrimonio sortitus est.

inde cum ad Vrbem accessissent ac rumor de futura proscriptione ortus esset, C. Thoranius uir praetorius nihil tale metuens incursu militum domi suae interfectus est aliique conplures trucidati sunt.

itaque, ne [*]( AVCTORES § 6 Dolabellam—§ 12 Liuius 119 et 120 ) [*]( EXPILATORES 1 hinc apud Mutinam Eutropianis inseruit Paulus 162 not. lin. 6 ) [*]( 1 decimum P decium LRD || apad] LPRDv ad h 2 hyrtius B hircius D 3 antunium D 4 philo PR1 5 ab] ad D 6 hircius D || antunii D 7 uastas trege D || costodit D 8 secundum D || antunium D II magnae (m s. s. m. 2) B 9 nunc L n hyrcius D 10 antunius D || caesar] sa sar D II decius LPRD 11 iuli] L iulii PRD II praeces LRD || p∗enitentiae (erasa a) B paeni- łenciae D 12 fudit] dedit L, item KME II tribunium D 18 zmyrnae] LPB myrnae D 15 decius LPRD 16 basilus] L uasillus PR pasillus D 17 antunium D 18 adque PB\' || sidem P\'B\' 20 proscribtione LP II ġ̄ . L gaius PRD 21 uir praetorius om. D || dominae suae L domui sui D D conplaris D complures B*. )

409
latius atque effrenatius incircumscripta caedes ageretur, centum triginta et duum senatorum nomina in tabula proposita sunt, primum Lepidi praecepto et nomine, deinde Antonii, tertio Caesaris.

ibi Antonius Tullium Ciceronem inimicam suam, ibi L. Caesarem auunculum suum et — quod exaggerando sceleri accessit — uiua matre proscripserat ; ibi Lepidus L. Paulum fratrem suum in eundem proscriptorum gregem coniecerat.

adiecti sunt postea ad numerum prosoriptorum triginta equites Romani. multae diu et uariae caedes actae, domus proscriptorum direptis omnibus dirutae sunt.