Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

equidem hoc poetarum commenta finxerunt; nostra. autem Roma Caesare occiso quanta de cineribus eius agmina armata parturiit! quanta bella in testimonium miserae fecunditatis nen legenda. pueris sed spectanda populis excitauit!

et tamen horum omnium malorum initium superbia est: inde exarserunt bella ciuilia, inde iterum pullularunt. non ergo iniusta caedes est eorum, qui eam iniuste consectantur, si ambitionis aemulatio per ipsos atque in ipsis et agitur et punitur, donec qui detrectauere collegium, discant ferre [*]( AVTORES § 7 fabulae ferunt (cf. § 8 poetarum commenta et legenda pueris) ) [*]( 1 ipsa D || cum om. D 2 consumtas P || recidiua (ua in ras.) P 8 germinant] siminant D || magna] mala L || contime tentibus D 4 uictus D || ciuilis] ciuili D || a om. D || ciuilibus D 5 caede... unius P1 caedem∗∗unius P 6 certum (tum s. s. m. 1) D || perem∗tus (erasa p) P 7 possit L || cathenaLR1 8 malorum] aliorum D 9 supplicatur L supplecatur D || uindicate D 10 mediam D || quosdam PRD ||use∗uis∗e P 11 serpentes LD || e quibus om. R1 ||competans R2 12 terrae emerserint B || pugnandum D 13 prustrauerunt D II equidem] PRDG1 et quidem Lfsh || fixerunt R1 16 fecundatisD || puerised D || exspectanda L expectanda PRD 18 unde R1 ||pollularunt L pullularunt| (I pr. in ras. m. 2, fort. ex e, unt ilico m. 1 ex ũ) B 19 cedis L code D || consecrantur L consequantur 0 20 imolatio D || adque PR1 21 detrectauere (alt. e in ras. m. 2) B || colligium R1 )

407
dominatam, summaque imperii totius ad unum redacta longe aliud omnes homines uiuendi genus subeant, ut omnes humiliter placere studeant, non insolenter offendere.

sed ad tam salubrem humilitatis doctrinam magistro opus est. itaque opportune conpositis rebus Augusti Caesaris natus est Dominus Christus, qui cum in forma Dei esset, formam serui humiliter adsumpsit, ut tunc demum aptior fieret humilitatis institutio, quando iam per totum mundum poena superbiae omnibus esset exemplo.

Anno ab Vrbe condita DCCX interfecto Iulio Caesare Octauianus, qui testamento Iuli Caesaris auunculi et hereditatem et nomen adsumpserat idemque, qui postea rerum potitus Augustus est dictus, simul ut Romam adulescens admodum uenit, indolem suam bellis ciuilibus uouit.

nam, ut breuiter coaceruationem malorum explicem, bella ciuilia quinque gessit : Mutinense Philippense Perusinum Siculum Actiacum. e quibus duo, hoc est primum ac nouissimum, aduersus M. Antonium, secundum aduersus Brutum et Cassium , tertium aduersus L. Antonium, quartum aduersus Sex. Pompeium, Cn. Pompei filium, confecit.