Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

rex ipse adulescens scapha exceptus ut fugeret, multis insilientibus mersus necatusque est; corpus eius ad litus deuolutum indicio loricae aureae cognitum fuit: qua Caesar Alexandriam praemissa Alexandrinos omnes ad deditionem desperatione conpulit regnumque Aegypti Cleopatrae dedit.

inde Syriam peruagatus Pharnacem in Ponto uicit. postea uero quam Romam uenit, dictator et consul creatus in Africam transiit et apud Thapsum cum Iuba et Scipione pugnauit maximamque ibi hominum multitudinem interfecit. castra utriusque direpta sunt, sexaginta elephanti capti.

Cato sese apud Vticam occidit; Iuba [*](AVCTORES § 1 et § 2 Liuius 112 § 8 inde—transiit Liuius 113 (cf. Periocha) || apud Thapsum—§ 5 Liuius 114 (cf. Per.) ) [*]( EXPILATORES 2 Alexandrinis—3 reddidit, 4 qui—13 dedit com- pilauit coMM. Barn. Lucani 10pr. 2 Alexandrinis—11 fnit exscripsit Paulus 158 18 Syriam—14 uicit exscripsit comm. Bern. Lucani 10, 475 (extr.) 14 postea—p. 404, 7 ingressus excerpsit comm. Bern. Lucani 10, 476 ) [*]( 1 nando] LPR2DT nondo R1 natando GWBh || felicitate] PRTWU comm. Lucani altero loco, mira felicitate.. enatauit Florus 4,2 § 59 facilitate LDGKMHNOX,B comm. Lucani priore loco 2 depraessit D n coepit RaB 3 regem petentibus PR || ut magis amicitiam om. D 4 quam arma om. D 5 bellum intnlit sed om. D || toto] omni D 6 xx PB || eo] quo D 7 duodicim D XII PR || septuagenta D LXX PB 8 dedit•anquingenti D || D PR || caecidisse RD 9 adulicens D || scala P (non R) || mu*l*tis (altera litterae u hasta m. 2 in ras., ante t erasa i) B 10 necadusque R1 || inditio R1 (c3) 11 alexandream L alexandria D 12 desperatione (alt. e ex i ?) B || compulit R2 18 peruagatur L 14 farnacem LD 17 c*astra (er. r) D || utriusque (us s. s. m. ut uid. 1) L || sexagenta D LX PB 18 elephanti (h del.) P elephant D || apt Pa n iuba rex (rex s. s. m. 2) B ) [*]( 26* )

404
percussori iugulum pretio dato praebuit, Petreius eodem se gladio perfodit; Scipio in nani, qua ad Hispaniam fugere contendens uento coactus in Africam redierat, semet ipse iugulauit.

in eadem nani etiam T. Torquatus occisus est. Caesar Pompei Magni nepotes filiamque Pompeiam simulque cum his Faustum Sullam et Afranium et Petreium filiam iussit occidi.

inde quattuor triumphis Vrbem ingressus, disposito recuperatae reipublicae statu continuo in Нispanias contra Pompeios Pompei filios profectus, septimo decimo quam egressus ab Vrbe fuerat die Saguntum peruenit statimque aduersus Pompeios duos et Labienum atque Attium Varum multa bella et uaria sorte gessit.