Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

At uero Dolabella partium Caesaris in Illyrico per Octauium et Libonem uictus copiisque exutus ad Antonium fugit. Basilus et Sallustius cum singulis legionibus, quibus praeerant, similiter et Antonius, Hortensius quoque ab infimo mari cum classe concurrens, omnesque pariter aduersus Octauium et Libonem profecti et uicti sunt.

Antonius cum se Octauio cum quindecim cohortibus dedisset, omnes ad Pompeium a Libone deducti sunt. Curio ex Sicilia in Africam cum exercitu transgressus est: quem Iuba rex continuo exceptum cum omnibus copiis trucidauit. Octauius Salonas oppugnare conatus, omnes paene copias quas duxit amisit.

Caelius desciuit a Caesare ac se Miloni exuli iunxit; cumque ambo seruorum manu Capuam oppugnare molirentur, occisi sunt. Bibulus apud Corcyram pudore uictus, quod custodiae eius, quam pelago et oppido [*]( AVCТORES § 10 et § 11 Liuius 111 (§ 11 cf. Val. Max. 1, 8, 10) ) [*]( EXPILATORES 4 Dolabella ― 11 deducti sunt exscripsit comm. Bern. Lucani 4, 433 ) [*]( 1 sardiniam L || afreca D 2 uarrus D 8 et∗∗ (er. 1 uel 2 litt.) D || libertate∗ B || abra si ta ∗∗ uero (si ta in ras. m. 1, pone ta 2 uel 3 litt. er.) D 4 ad R1 || partiũ add. m. 2 in B || inyllirico R nihil, | lyrico D || libonem et octauium L 5 et] ei D || libonem] PR ligonem D || exsutus (s 2 m.) L || ad antunium D om. L 6 basilus] L bassillus P bassillus B basillus (lu ilico ex ui uel iu) D || sallustius P sallustius D || cum singulis legionibus] G2b Fre- culfus singulas legiones LPR1D (uersus principio L, paginae principio D) concurrentes per singulas legiones R2T diuidentes singulas legiones fs per sing. leg. h singulas legiones (post praeerant addito ducentea) M2 7 infirmo Pa infi∗∗mo B 8 -que] ∗∗ G om. v || libonem] bibnlonem LPRD libionem T1X1 labionem T2 9 et uicti sunt in ras. angustiore m.1 D || quindecem D xv PB 10 dedidisset D || pompeium m ult. m ex corr. et partim in ras. m. 1) D || libone] LPR liboni D 18 trucitauit Pa || octanus Ra || opp-] expugnare D 14 dixit D || admisit D || caelius] LPRD || a] ad D 15 exusuli D || iuncxit PRaD 16 cocyram Ra )

397
praetendebat, hostis inluserat, inedia sese uigiliisque confecit.

Appius Claudius Censorinus, qui iussu Pompei Graeciam tuebatur, iam abolitam Pythici oraculi fidem uoluit experiri: quippe ab eo adacta uates descendere in specum respondisse fertur de bello consulenti : Nihil ad te hoc Romane bellum pertinet, Euboeae coela obtinebis. coela autem uocant Euboicum sinum. ita Appius perplexa incertus sorte discessit.

Admonet nos aliquid ab obtrectatoribus nostris consultor iste consulere. queruntur utique fide Christianorum sibi sacra interdicta caerimoniasque sublatas et ob hoc ideo maxime, quod extis uaticiniisque cessantibus futurae clades, quia sciri nequeunt, non uitantur.

cur ergo longe ante imperium Caesaris natiuitatemque Christi, sicut ipsorum auctores adtestantur, abolita fuerat Pythici oraculi fides? abolita autem ideo, quia contempta. porro autem quare contempta, nisi quia uel falsa uel uana uel dubia ? unde prudenter poeta praemonuit: Inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae.

Et ne forte parui id pendant, quod contemptu abolitum atque [*]( AVCTORES 18 Vergilius Aen. 3, 452 ) [*]( EXPILATORES 2 Appius—8 discessit exscripsit comm. Bern. Lu- cani 5, 68 ) [*]( 1 inaedia PR1 inaedie D || uigilis que D 2 cladius Ra II censorinos R1 censurinus D; cf. Borghesi Opp. 4 p. 47 not. 4 || pumpei D || greciam RD 3 pythici] G1c in ras. poetici LRb potici D petiti P1Ra boetici P2 || experire PD 4 ab eo] habeo P ∗abeo B ad eo D || adacta) ac|ta D 6 euboea ece ola D II caela obtineb coela B 9 ammonit D || aliquid ab] PR, item GKMHTN (ab L aliquid D 10 quaeruntur LPaRa quiruntnr D 111 caerimoniasquae D caeremoniasqu∗e (er. a) R || et) sed N || op hoc D ab hoc GN hoc Z ed. 1542 || ideo (eo in ras. m.1) D del. fsh 12 iscire D 18 nequiant D II cur] curer D 14 -que om. L || sicut] qti (sic) D || attestantur R3 15 pi\'ici G poetici LR2D petiti P1R1 (coni. cum 0 seq. R) boetici s. 8. P2 16 contemta P utroque loco 17 poeta] postea poeta B 18 odore D || sibillae P sybillę B sybelle D 19 paruii|id D || contemtu P || adque PaR1 )

398
antiquatum fuit, hoc est aut numen aut sedem: Apollo ille Pythius erat, -quem ferunt magno illo Pythone serpente interfecto, totius uaticinationis auctore et principe, heredem et sedis et diuinationis et numinis exstitisse ibique eum reddere elegisse responsa, ubi orta cum auctore ipsa diuinatio uidebatur,

praeterea quem per alias quoque terrarum partee spumantibus buccis rabidoque discursu omnis furiatorum ructat insania, ad quem plurimi terrarum reges quasi ad uiuam uocem consulti numinis cucurrerunt, cui saepissime ipsi quoque Romani opulentissima dona miserunt.

at si Apollo iste Pythius paulatim discernente experientia contemptus relictus atque abolitus est, quid uiuum de mortua pecude, quid uerum de amente muliercula sperari potest ? quid postremo, lnflauit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, expositis opimae pecudis intestinis, non finget esuriens, si, ut ipsi fatentur, uel obscura uel falsa dicendo ipse Apollo seducit ?