Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

praeterea quem per alias quoque terrarum partee spumantibus buccis rabidoque discursu omnis furiatorum ructat insania, ad quem plurimi terrarum reges quasi ad uiuam uocem consulti numinis cucurrerunt, cui saepissime ipsi quoque Romani opulentissima dona miserunt.

at si Apollo iste Pythius paulatim discernente experientia contemptus relictus atque abolitus est, quid uiuum de mortua pecude, quid uerum de amente muliercula sperari potest ? quid postremo, lnflauit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, expositis opimae pecudis intestinis, non finget esuriens, si, ut ipsi fatentur, uel obscura uel falsa dicendo ipse Apollo seducit ?

quamobrem aequo animo ferant, etsi imitari interim nolunt, nos id ueritatis iudicio etiam prohibere, quod potuerunt maiores eorum uel experiendo contemnere. [*]( AVCTORES 14 Vergilius Georg. 2, 193 ) [*]( 1 antiquaṇ̇tum P II hocj hoc etiam D || aut] aua D || nomen PR1D || sedem (m in sm corr. sed sdeinde ̣erasa; s. s. ł sedes m. 2) B n post sedem haec Apollo successit heres | serpenti (s. s.) | in diuinatione Post apol | linẽ successit sybilla | in diuinatione phyton | inseri iubet in mg. m. 2 (s, enti, ol desectae sunt) B; eadem in textu exhibent TX2Z, ubi appollo X2Z; phyton (phiton Z) ante post add. X2Z; pro apollinem: apollo T appollo X2Z; phiton T, om. Z || appollo D 2 pythius] L pytius PR phythius D || pytbone] LD pitone (pit in ras.) P poetone (supra 0 scr. y m. 1; p in f m. 2) R 8 auctorẽ P || principẽ P 4 sedea R1 || nominis (-ea D) LPR1D || extitisse PRD II redere P1 6 eligisse L || autore Ra 7 buscis D || rauidoque R1 9 nominis PaR1 numinis LDPbR2 || cucurrerunt] LD concurrerunt PRv 10 appoUo D || phthius D pyticus PR 11 contemtus P || adque PaR1D 12 uerum] uirum L nero D 18 postremum D 14 tyrrenus LPRD 15 fingit LGO || si ut] L idem coniecerat Lautius, sicut PRD, Nam sicat v 17 aequo (q ex c) P || mitari R1 18 potuerunt∗∗∗∗∗∗|∗∗∗∗∗∗maiores B 19 contempnere a. ras. B )

399

Interea apud Dyrrachium multi Orientis reges ad Pompeium cum auxiliis conuenerunt. quo cum Caesar uenisset, Pompeium obsidione frustra cinxit, ipse terram quindecim m. p. fossa praestruens, cum illi maria paterent.

Pompeius castellum quoddam propinquum mari, quod Marcellinus tuebatur, euertit praesidiaque Caesaris, quae ibidem morabantur, occidit. Caesar Torquatum legionemque unam, ut expugnaret, adgressus est.

hoc periculo sociorum Pompeius cognito omnes eo copias contraxit: in quem se ilico Caesar omissa obsidione conuertit. Torquatus autem e uestigio prorumpens auersum insecutus est.

ita Caesaris milites ancipiti perioulo territi ipso Caesare frustra obsistente fugerunt. Pompeius uero Caesaris quoque testimonio uictor persequentem reuocauit exercitum. quattuor milia militum Caesaris, centuriones uiginti et duo, equites Romani conplures in eo proelio caesi sunt.

Caesar inde citato agmine per Epirum in Thessaliam perrexit; Pompeius cum maximis copiis secutus bellumque commissum est.