Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Appius Claudius Censorinus, qui iussu Pompei Graeciam tuebatur, iam abolitam Pythici oraculi fidem uoluit experiri: quippe ab eo adacta uates descendere in specum respondisse fertur de bello consulenti : Nihil ad te hoc Romane bellum pertinet, Euboeae coela obtinebis. coela autem uocant Euboicum sinum. ita Appius perplexa incertus sorte discessit.

Admonet nos aliquid ab obtrectatoribus nostris consultor iste consulere. queruntur utique fide Christianorum sibi sacra interdicta caerimoniasque sublatas et ob hoc ideo maxime, quod extis uaticiniisque cessantibus futurae clades, quia sciri nequeunt, non uitantur.

cur ergo longe ante imperium Caesaris natiuitatemque Christi, sicut ipsorum auctores adtestantur, abolita fuerat Pythici oraculi fides? abolita autem ideo, quia contempta. porro autem quare contempta, nisi quia uel falsa uel uana uel dubia ? unde prudenter poeta praemonuit: Inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae.

Et ne forte parui id pendant, quod contemptu abolitum atque [*]( AVCTORES 18 Vergilius Aen. 3, 452 ) [*]( EXPILATORES 2 Appius—8 discessit exscripsit comm. Bern. Lu- cani 5, 68 ) [*]( 1 inaedia PR1 inaedie D || uigilis que D 2 cladius Ra II censorinos R1 censurinus D; cf. Borghesi Opp. 4 p. 47 not. 4 || pumpei D || greciam RD 3 pythici] G1c in ras. poetici LRb potici D petiti P1Ra boetici P2 || experire PD 4 ab eo] habeo P ∗abeo B ad eo D || adacta) ac|ta D 6 euboea ece ola D II caela obtineb coela B 9 ammonit D || aliquid ab] PR, item GKMHTN (ab L aliquid D 10 quaeruntur LPaRa quiruntnr D 111 caerimoniasquae D caeremoniasqu∗e (er. a) R || et) sed N || op hoc D ab hoc GN hoc Z ed. 1542 || ideo (eo in ras. m.1) D del. fsh 12 iscire D 18 nequiant D II cur] curer D 14 -que om. L || sicut] qti (sic) D || attestantur R3 15 pi\'ici G poetici LR2D petiti P1R1 (coni. cum 0 seq. R) boetici s. 8. P2 16 contemta P utroque loco 17 poeta] postea poeta B 18 odore D || sibillae P sybillę B sybelle D 19 paruii|id D || contemtu P || adque PaR1 )

398
antiquatum fuit, hoc est aut numen aut sedem: Apollo ille Pythius erat, -quem ferunt magno illo Pythone serpente interfecto, totius uaticinationis auctore et principe, heredem et sedis et diuinationis et numinis exstitisse ibique eum reddere elegisse responsa, ubi orta cum auctore ipsa diuinatio uidebatur,

praeterea quem per alias quoque terrarum partee spumantibus buccis rabidoque discursu omnis furiatorum ructat insania, ad quem plurimi terrarum reges quasi ad uiuam uocem consulti numinis cucurrerunt, cui saepissime ipsi quoque Romani opulentissima dona miserunt.