Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

sitiebat misera, cum instante gladio profiteri sponsionem seruitutis aeternae auulsis insuper obsidibus cogeretur; sitiebat, ut dixi, notam illam omnibusque suauissimam uelut aquae gelidae dulcedinem libertatis, quantoque eam magis subtrahi intellegebat, tanto auidius desiderabat.

hinc illa tam frequens contra uetita praesumptio: inuadebatur pro defendenda libertate inportuna libertas praereptamque insatiabiliter potiundi licentiam, quod male conceptam perniciem restinguere uidebatur, augebat.

hine Romanus ante pugnam insidiator argutior, hinc in pugna hostis infestior, hinc post pugnam uictor immitior, hinc omnia ad domandam inpatientiam crudescentia, hinc iam nec remediis credebatur.

itaque si interrogare possem hanc de qua loquimur nationem, quid tunc, cum haec ipsa sustinebat, de illis temporibus iudicarit, responderet ut arbitror dicens: \'sic me illa tunc febris exsanguem reddidit ac frigidam fecit, ut etiam haec, quae omnes paene perstrinxit, feruefacere uel commouere nequiuerit, atque ita me Romani inclinauerunt, ut nec ad [*]( 1 lu∗es (er. c) R|| grauior D 2 inpatientiaus (a alt. statim del.) P 〈i〉npatientius 8 imp- R3 3 stante PR1 || profeteri (et minus certae) 8 || seru〈i〉tutis 8 4 ossibus R2 5 illum Sa || galidae R1 6 intelligebat D 1 ill(a) 8 ||tam] tamen PR || frequens contra uetita] contra uetita (e ex ae P) frequens PB || uetitam D || praesumtio Sa PD 8 inuadebatur (an i om. F) 8; male cum praece- dentibuв coniunxerant υ || et pro υ || libertatem D || inportuna] SPR1Dυ imp- R3inopportuna Lh 9 praereptamque] sripsi, praereptaque PbDυ pręrep〈t〉aque S praeruptaque L praeceptaque PaR1 perceptaque R2 -|| pot(i)undi S || licentiam] Pa et a. ras. R lẹ̍centia (corr. m. 1?) 8 licentia LPb, B p. r., Dυ 10 restingere LDa || augebat∗∗ (possunt erasae esse ur) B 11 in argutior desanit S 12 infestior (e in ras, m. 2) B || inmitior PR1 13 domandam (a alt. in ras. m. 1) R dominandi D || impatientiam R3 inpatientia D ||nec∗∗remediis (er. circ. 2 litt.; r inras. m. 1) D 16 iudicaret D || tunc me illa L solus 17 axsanguem∗∗∗∗∗∗ t reddidit (e alt. in ras., m. 1 ?) B euguem reddedit D 18 haec] haec estas (estas s. a. m. ut uid. 1) B || pstri∗xit (er. c) B perextrinxit D praestrinxit LH constrinxit 0 19 nequiuerat Ra || adque Pa )

391
Gothos surgam\'.

sed ne ipsa quidem Roma clades, quas intulit, euitauit exercitae diu auctaeque sunt per totos mundi cardines potentiae ducum uiresque legionum, quae in sese concurrentes eius damno uincerent, cuius periculo uincerentur. nam uictorem Caesarem de Gallia reuersum ciuilia bella comitata sunt aliaque grauissima mala, interfecti apud Parthos Crassi et trucidati exercitus. praecesserunt.....