Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

dum haec ad Alesiam geruntur, Vercingetorix, quem omnes consensu pari regem praeoptauerant, suadet, uti ex tota Gallia omnes, qui arma ferre possint, huic bello praesto sint. hoc enim esse unum bellum, quo aut perpetua. libertas ant aeterna seruitus aut mors omnium consequatur.

itaque absque eo numero, quem infinitum ante contraxerat, equitum circiter octo milia, peditum ducenta et quinquaginta milia contracta sunt.

dehinc duo colles sibi inuicem obuersos Romani Gallique ceperunt. unde multis saepe eruptionibus et uariis prouentibus proeliantes, tandem Romani. praecipua Germanorum equitum, quos sibi iamdudum amicos nunc in auxilium acciuerant, uirtute uirtute.

Vercingetorix alia die congregatis omnibus, qui fuga euaserant, dixit se auctorem bona fide defendendae libertatis atque inrumpendi foederis fuisse et nunc, siue Romanis sese ad mortem omnes offerant siue se solum pro omnibus dedant, paratum animo fore.

itaque Galli uoluntatem, quam pudore aliquamdiu [*]( AVCTORES § 7 Caesar B. G. 7, 75.63.71, cf. 89 et 77; haec dum haec ad Alesiam ger. oscitanter exscripta ex 7, 75 § 8 Cae- sar B. G. 7, 76 § 9 Caesar B. G. 7, 79-88.65.(13) § 10 et § 11 Caes. B. G. 7, 89 exceptis § 11 itaque—precantes Orosianis ) [*]( 2 praessus PaRaD || perdita parte L 3 aufuit D || halesiam D halestam LP helestam B elestam G 4 uergingetorix L uergingitorix P uergen|∗∗torix (e alt. ex i m. 2) B uergigento rex D || praeoptauerunt D 5 uti] ut ḥι̣ PR ( .. m. 2 in R) || possint] LPRD possent ς (uelut W) v 6 praesti D || sit Ra sunt D 7 perpetua om. L1 || consequatur cum ras. supra t B consequantur D 8 infinitum (i alt. in ras.) P 9 ∗equitum R || vɪɪɪ P vɪɪɪɪ (1 uel 1 del.) B || ducenta et quinquaginta] LD (-quagenta D) ccʟ PB -10 duos D 12 ∗∗eruptionibus (e in ras. m. 1) B || uariis (i statim ut uid. 8. s.) L 14 in] sibi in PR || adsciuerant D || uergingetorix L uergingitorix P uergin∗∗∗torix (eras. fort. igi uel •gi) B uergigen tor ex D 15 alia∗ B || fugam D 16 defedende (e aU. in en m. 2) B difendendi D || adque PR1 || inrumpendi] LPR1D irr- R3 rumpendi v 17 fuisset D 18 se om. L 19 aliquamdiu] L aliquandiu PRD)

385
texerant; quasi ex consilio regis adsumerent, ilico sibi ueniam precantes, eum solum uelut auctorem magni sceleris dediderunt.

Bellouagui omnibus Gallorum gentibus ipsorum opinione fortiores habebantur. hi Correo duce bellum instaurant sibique in hanc suscepti belli societatem Ambianos Aulercos Caletos Velocasses Atrebatasque coniungunt et locum quendam cinctum atque impeditum undique paludibus capiunt, commissoque proelio magnam Remorum manum, quae auxilio Romanis erat, trucidant.

deinde cum opportunum ipsi locum insidiis prouisum occupauissent atque hoc conperto Romani ad insidiarum locum instructi ordinatique uenissent, commisso proelio Romani Gallos fugientes isdem locorum munitionibus, quibus clausi fuerant, incluserunt cunctosque ad internecionem ceciderunt.

ibi Correus vel fugam vel deditionem detraotans Romanos, ut uiuus caperetur, instantes occidendo, ut occideretur, coegit.