Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
multum enim ad cohercendam audaciam ualet propositum punitionis exemplum, cum ipsa miseri praesens forma uiuentis et ad recordationem admonet conscios et ad sciscitationem cogit ignaros.
Exhaustis atque edomitis Gallis securus Caesar cum legionibus in Italiam rediit, nullos post se Gallorum motus pertimescens, certo se sciens minime aliquos, qui uel moueri audeant uel si moueantur timendi sint, reliquisse.
constitui nunc ante oculos uelim exsanguem defectamque Galliam, post illas ardentissimas febres internosque aestus uitalium meliora torrentes ut sese habeat, quanta macie quantoque pallore sit, quam demissa ac resoluta iaceat, quam ipsos quoque necessarii officii motus, ne eundem incursum malorum reuocent, pertimescat.
inruit enim in eam repentino impetu Romanus [*]( AVCТORES § 29 Hirtius B. G. 8, 44 (etiam posteris Orosiana sunt) § 80 Orosius cap. 12 § 1 Caesar.. in Italiam rediit Hirtius B. G. 8, 50 sqq. (uix Eutr. 6, 19)-) [*]( 1 tulerant (a ex u corr.) L || manus〈s〉ustulit 8 2 reliquid SD || tes|tior L 8 poenam proborum D || inproborum PS || cohercendam] LSPRD 4 miser〈i〉 8 6 suscitationem R1 || post ignaros] x hic ubi galli exausti et domiti sunt a cessare rubris litt. 8 7 Exaustis (E rubra) 8 || adque SR1 ||edomiṇ̇ạ̇tis (corr. M. ant.) 8 demolitis PB ||galli∗s (eras. i) 8 ||vsecur∗S (us ex as corr. m. 1) 8 8 nullus SD || pertimiscens PR1D (corr. m. 3 R) 9 certo se] certo∗s P certe si D || n m nmenime (m, n, m erasae sed mox restitutae, deinde n, m, n, supra Bcr., a m. 1 ?) 8 || qui] que D || aliquos m aliquo corr. m. poateriore S 10 audea∗t (erasa n sed m. poster. restituta) 8 ||mouea∗tur (eras. n sed m. poster. restituta) 8 || timendi sint corr. ex timendis.... P || reliquisse constitui. Nunc 8 11 naunc sed a del. P || exanguem 8 exaguem D || defoetamque ed. 1542 m textu, f s male 12 aetus R1 ||meliorea sed e statim del. P1 molliora P2R2 medullarum ς (NEm) 13 habibat D || macię 8 || pallore sit] paulo reeit D 14 dimissa LRb || sitaceat (s et prior t statim del.) L 15 ne] nec D || unde Ra || cursum D 16 Irruit (Ix ex in m. 3) B || romanos Sa )
sitiebat misera, cum instante gladio profiteri sponsionem seruitutis aeternae auulsis insuper obsidibus cogeretur; sitiebat, ut dixi, notam illam omnibusque suauissimam uelut aquae gelidae dulcedinem libertatis, quantoque eam magis subtrahi intellegebat, tanto auidius desiderabat.
hinc illa tam frequens contra uetita praesumptio: inuadebatur pro defendenda libertate inportuna libertas praereptamque insatiabiliter potiundi licentiam, quod male conceptam perniciem restinguere uidebatur, augebat.
hine Romanus ante pugnam insidiator argutior, hinc in pugna hostis infestior, hinc post pugnam uictor immitior, hinc omnia ad domandam inpatientiam crudescentia, hinc iam nec remediis credebatur.