Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

itaque certior per nuntios factus Caesar accurrit circumspectisque omnibus uidet, si expugnare ui moliatur, ludo et spectaculo hostium delendum esse exercitum suum; unum solum esse praesidii, si quoquo modo hostes aqua arceantur.

sed et hoc quoque nisi Caesar non potuisset, siquidem fons, quo ad potum utebantur, medio deuexi montis latera fundebatur. Caesar ad proximum fontis admoueri uineas turrimque exstrui iubet. fit magnus ilico [*]( AVCTORES § 20 Hirtius B. G. 8, 32 § 21 Hirtius B. G. 8, 33.40.41 § 22 Hirtius B. G. 8, 34-36, cf. 44 § 23 Hirtius B. G. 8, 39 et 40 exceptis si expugnare-exercitum suum Orosianis § 24 sed-potuisset Orosius || siquidem et q. s. et § 25 Hirtius B. G. 8, 41, sed illa § 24 turrimque exstrui male huc inlata sunt; ultima § 25 uel praecipitata-timeri Orosiana ) [*]( 1 draptia D || unoque R1 uni quae D || lycterius] L lecterius PR lypterlus D Lucterius υ 2 caninium (i alt. radendo ex ?) D S uelludonum L uelutunum PR uxello|duno uelunum D 4 dnabusque G3fsh || arnpta D 6 discenso D discessu PR1 || introsum L 7 irritos RS n despiciebant D 9 campo P1B capo D 10 praelio D ||alter] alterum PB 11 fugat PR || redit PR || it R1 om. D 12 cessare Pa || factus] redditus D 18 caesar om. PR || adcurrit PR1 ||expugnari (i ex e m.1 aut 2) P 14 deletum D 15 quoquoJ LPBb c quo R1Dh 16 arcentur D n et om. PR || hoc∗ et litterae seq. q lunula in ras. m. 1 D 17 utebantur ad potum L solus || medio-18 fundebatur om. D 18 deuexi] R2G diu exi PR1 diuex L || fontis] montis D 19 ammoneri D ||turremque PR torremque|que D || extrui PBD ||ilico] undique PBZ (memores fort. illius Horat. Serm. 1, 9, 78) ) [*]( Z* )

388
concursus ex oppido. quibus sine periculo proeliantibus Romani quamuis pertinaciter obsisterent crebriusque succederent, conplures tamen trucidantur.

igitur exstruitur agger et turris pedum sexaginta, cuius uertex aequare ad fontis locum possit, ut uel ex aequo tela conici queant uel praecipitata desuper saxorum uolumina non timeri.

oppidani autem, ubi exanimari siti non solum pecora sua uerum etiam infirmiores hominum aetates uident, cupas pice sebo et scindulis repletas ac deinde inmisso igne in prona praecipitant easque ipsi toto oppido effusi subsequuntur.

ardentibus machinis cum graue proelium suis Caesar ac periculosum uideret , cohortes in circuitum oppidi ire uelociter per occultum imperat atque undique subito uastum clamorem attollere. quo facto consternati oppidani dum recurrere ad muniendum oppidum uolunt, ab oppugnatione turris uel demolitione aggeris recesserunt.

illi tamen, qui ad incidendas fontis uenas sub obtentu aggeris tuti cuniculos perfodiebant, repertos in abstruso aquarum meatus per multa diuidendo tenuari in semet ipsis consumique fecerunt. oppidani fonte siccato ultima desperatione correpti deditionem sui [*]( AVCTORES § 26 Hirtius B. G. 8, 41 et 42 exceptis infirmiores aetates Orosianis § 27 et § 28 Hirtius B. G. 8, U et 43 exceptis maxime § 27 per occultum, § 28 repertos-per multa .. tenuari-fecerunt Orosianis ) [*]( 1 praeliantibus D 2 crebriusq: incipit 8 || complures (o ex u m. 2) B 8 trucidabantur PB || extruitur SPRD || agirittur ris D 4 sexgenta D LX SPB || aequare ad] LSPRD adaequare υ n fontis (f ex p) P || locum] fastigium et aditum Hirtius || possit] LSPRD posset υ 5 equo S || coni L ||quaeant SPRaD 6 examinari L 7 sitim R3D || aetates hominum L solus 8 cubus Pb || sebo] LSPaB sębo Pb || scindulis] LSPRD scandulis fsh || repletas om. 8 9 immisso D 10 subsequuntur (qu in c m. 3) B || pręlium 8 11 at L || circuitum] LS circumitum P et a. ras. R circuitu DGυ 12 acoultum (t 8. s.) L || adque SPR1 || undique om. 8 || subitum D 18 adtollere PR1 14 recurre D || ab oppngnatione] abognatione D 15 aggeris] aggens D || deceвserunt L || ad] id D 16 incedendas P cę∗dendas (ę ex e al. m.; eras. fort. n) B || agge〈ris〉 (ris resutituit m. rec.) 8 || tuticis L || cuniculus LD 17 reppertos S || abatr. aq. meat.] abstrusa meatus aquarum D 19 despera〈tio〉)ne S )

389
faciunt.

Caesar autem omnibus, qui arma tulerant, manus sustulit et uitam reliquit, quo testatior esset etiam posteris poena improborum.

multum enim ad cohercendam audaciam ualet propositum punitionis exemplum, cum ipsa miseri praesens forma uiuentis et ad recordationem admonet conscios et ad sciscitationem cogit ignaros.