Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
inde ad Caesarem, qui magnis itineribus per Narbonensem prouinciam clam ad exercitum recucurrerat, impetum faciunt.
Caesar tunc oppidum nomine Caenapum obsidione concluserat: quod diu oppugnatum, tandem post multas Romanorum clades pluuio die, cum hostiluim machinarum agmenta neruique elanguerant, adplicitis turribus captum atque deletum est.
quadraginta milia ibi hominum fuisse referuntur: ex quibus uix octoginta per fugam lapsi ad proxima Gallorum castra uenerunt.
praeterea Aruerni ceterique confines, sollicitatis etiam ad se Aeduis, multis aduersum Caesarem proeliis bellauerunt.
qui cum se pugnando fatigati in quoddam castellum recepissent, milites praedae inhiantes ad expugnationem oppidi animum intendunt, frustra [*]( AVCTORES § 1 Igitur-coeunt Caesar B. G. 7, 1—3, dux—Biturigo (!) 7, 4.14.15 § 2 Caesar B. G. 7, 12.16.7. 9 § 3 et § 4 Caesar B. G. 7, (de Genabo male huc inlato pro Auarico cf. 11 et 28). 13.16—28, a quo tamen aliena sunt cum hostilium—elanguerant § 5 Caes. B. G. 7, 37-43 § 6 Caes. B. G. 7, 44—51 ) [*]( 1 gallia] galliam L 2 hic in hia corr. L || uercingetorix] L uergingetorix PR1 uergen∗∗|corix R2 uergingentor ex D 4 a suis om. L II biturigo] Dv bitorigo LPR 5 itineribua (iti in ras. ampliore) P II narbononsem Ra 6 recucurrerat] L recurrerat PRD ||. opidum B\' copidum D 7 caenapum] LPR conapum D cenapum v; genabum Caesar || obsidi∗one P || conclusaerat Pa || oppugnatum (op ex corr. add.) P 8 romarum (no m. 3) L 9 agmenta] LPaR1 augmenta PbR2D amenta fsh II elanguerant] LPRD languerent fsh || applicitis R3 adplic tis D 10 adque PR1 II quadragenta D XL. PB quadringenta L || ibi milia L 11 ex] L e PRDv II octuagenta D ʟxxx PR; uix DCCC Caesar 12 lapsi] LPRD elapsi fsh || proximam Pa II galorum D || aruerni] D aruenni L rarueṇni P aruerenni (en del m. 2, prius deleuerat litteras ner) B 13 cater, | q (, est interpunctio, q i. q. quae) D 14 aduersus D II praeliis D || qai] q (i. I. quae) D || se pugnando] repugnando D 15 fatigati ∗∗ in (ti et in in ras. 8. 1) B || fatigando in pugnando corr. L U in om. u. extr. D || quodam R1D || recipissent R1D 16 insantis D )
dum haec ad Alesiam geruntur, Vercingetorix, quem omnes consensu pari regem praeoptauerant, suadet, uti ex tota Gallia omnes, qui arma ferre possint, huic bello praesto sint. hoc enim esse unum bellum, quo aut perpetua. libertas ant aeterna seruitus aut mors omnium consequatur.
itaque absque eo numero, quem infinitum ante contraxerat, equitum circiter octo milia, peditum ducenta et quinquaginta milia contracta sunt.