Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Igitur Caesare in Italiam reuerso Gallia. rursus in arma coniurat multique simul populi coeunt. dux his Vercingetorix fuit, cuius consilio statim omnes Galli ciuitates suas ultro incenderunt: prima a suis incensa Biturigo.

inde ad Caesarem, qui magnis itineribus per Narbonensem prouinciam clam ad exercitum recucurrerat, impetum faciunt.

Caesar tunc oppidum nomine Caenapum obsidione concluserat: quod diu oppugnatum, tandem post multas Romanorum clades pluuio die, cum hostiluim machinarum agmenta neruique elanguerant, adplicitis turribus captum atque deletum est.

quadraginta milia ibi hominum fuisse referuntur: ex quibus uix octoginta per fugam lapsi ad proxima Gallorum castra uenerunt.

praeterea Aruerni ceterique confines, sollicitatis etiam ad se Aeduis, multis aduersum Caesarem proeliis bellauerunt.

qui cum se pugnando fatigati in quoddam castellum recepissent, milites praedae inhiantes ad expugnationem oppidi animum intendunt, frustra [*]( AVCTORES § 1 Igitur-coeunt Caesar B. G. 7, 1—3, dux—Biturigo (!) 7, 4.14.15 § 2 Caesar B. G. 7, 12.16.7. 9 § 3 et § 4 Caesar B. G. 7, (de Genabo male huc inlato pro Auarico cf. 11 et 28). 13.16—28, a quo tamen aliena sunt cum hostilium—elanguerant § 5 Caes. B. G. 7, 37-43 § 6 Caes. B. G. 7, 44—51 ) [*]( 1 gallia] galliam L 2 hic in hia corr. L || uercingetorix] L uergingetorix PR1 uergen∗∗|corix R2 uergingentor ex D 4 a suis om. L II biturigo] Dv bitorigo LPR 5 itineribua (iti in ras. ampliore) P II narbononsem Ra 6 recucurrerat] L recurrerat PRD ||. opidum B\' copidum D 7 caenapum] LPR conapum D cenapum v; genabum Caesar || obsidi∗one P || conclusaerat Pa || oppugnatum (op ex corr. add.) P 8 romarum (no m. 3) L 9 agmenta] LPaR1 augmenta PbR2D amenta fsh II elanguerant] LPRD languerent fsh || applicitis R3 adplic tis D 10 adque PR1 II quadragenta D XL. PB quadringenta L || ibi milia L 11 ex] L e PRDv II octuagenta D ʟxxx PR; uix DCCC Caesar 12 lapsi] LPRD elapsi fsh || proximam Pa II galorum D || aruerni] D aruenni L rarueṇni P aruerenni (en del m. 2, prius deleuerat litteras ner) B 13 cater, | q (, est interpunctio, q i. q. quae) D 14 aduersus D II praeliis D || qai] q (i. I. quae) D || se pugnando] repugnando D 15 fatigati ∗∗ in (ti et in in ras. 8. 1) B || fatigando in pugnando corr. L U in om. u. extr. D || quodam R1D || recipissent R1D 16 insantis D )

384
Caesare de loci iniquitate causante. itaque ibi Caesar erumpentibus desuper hostibus pressus, multa exercitus sui parte perdita, uictus aufugit.

dum haec ad Alesiam geruntur, Vercingetorix, quem omnes consensu pari regem praeoptauerant, suadet, uti ex tota Gallia omnes, qui arma ferre possint, huic bello praesto sint. hoc enim esse unum bellum, quo aut perpetua. libertas ant aeterna seruitus aut mors omnium consequatur.

itaque absque eo numero, quem infinitum ante contraxerat, equitum circiter octo milia, peditum ducenta et quinquaginta milia contracta sunt.

dehinc duo colles sibi inuicem obuersos Romani Gallique ceperunt. unde multis saepe eruptionibus et uariis prouentibus proeliantes, tandem Romani. praecipua Germanorum equitum, quos sibi iamdudum amicos nunc in auxilium acciuerant, uirtute uirtute.

Vercingetorix alia die congregatis omnibus, qui fuga euaserant, dixit se auctorem bona fide defendendae libertatis atque inrumpendi foederis fuisse et nunc, siue Romanis sese ad mortem omnes offerant siue se solum pro omnibus dedant, paratum animo fore.