Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
quo facto per culmea culmina raptim uentus insistens, sparsum animauit incendium. sed ne sic quidem Romani, cum undique obruerentur, uulneribus laboribus uigiliis ieiuniis incendiisue cesserunt.
tandem Caesari nuntiatum est unam deletam esse legionem, alteram iam paene confectam.
aduentante cum duabus legionibus Caesare, deserunt hostes obsidionem atque in eum cuncti raptis copiis ruunt. Caesar paruissimis se. castris consulto condidit equitibusque praemissis, ut fugam fingerent, imperauit, ut ad transitum uallis, quae media erat sibique periculosa uidebatur, hostes contemptu sui inuitaret.
quibus aduentantibus insuper obstrui portas praecepit. quo uiso Galli, quasi iam uicissent, ad obducendum extrinsecus uallum conuersi sunt. Caesar totis repente portis paratum effudit exercitum uersosque in fugam Gallos uastissima caede confecit.
nam sexaginta milia tunc fuisse referuntur, e quibus [*]( AVCTORES § 4 et § 5 Caesar B. G. 5, 43 § 6 Caesar B. G. 6, 45 et 47 (I) § 7 et § 8 Caesar B. G. 5, 48-51 § 9 Caesar B. G. 5, 49 et 52 princ. ) [*]( 1 CXX PR 2 extruxerunt] LPBD || iam om. D 3 hostium (s ilico ex n 9 corr.) D castra ante hostium s. m. 2 B ||conei D cai P1 im in ras. m. 3 ex ∗in ut uid. pro quo fort. cui fuerat B || uentus (8 in ras.) R || plurimus subitu D 5 focis tela] tela focis PR ||intra] T2G2 intro LPRD; in casas Caesar 6 culmea culmina] LPRD culmea om. υ ||insestens Pa 7 ne] nec PRD || sic] si B 8 ab obruerentur incipit 8 || obraentur Pa obuerentur D || incendiisque sh 9 caesa∗∗ri (erar. ũ aut IТ) 8 10 aduentan∗te (n radendo corr. ex m) 8 11 deferunt L diserunt D H adque PR1 〈a〉dq: 8 18 castris ( prior litterae a pars ex r ut uid. m. 1) D || ęquitib; q: 8 || praemisis L 14 figerent Da || ad om. D 15 contemtu∗ (eras. a) 8 contemtu PD 17 enrin- ∗secus B 18 rep〈e〉nte 8 19 fet fudit (corr. m. 2) P ∗∗effudit (er. & ut uid.) R 20 nam∗ P || sexagenta D LX ex XL m. 1 ut uid. P LX SR || ∗equibus B )