Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
an quia ille hanc potentiam a Patre sibi traditam praedicabat, peruentum est aliquando ad intellegentiam illius [*]( AVCTORES g 11 Amulios cf. 2, 4 § 3 ) [*]( 1 collendo D || ut om. P1R1 (s. 8. m. 2 in PR sed deinde erasum in R) || romolus D 3 collendo D || amullius D || qui. B que D || nicem La 4 an∗∗pater (eras. te ut uid.) R || anrhea (n ex r m. 2, r ex t 9 m.- 2) B anmea (mea erasum) D || rea] rhea L 5 abbani D || per germana sequentes L 6 italiam D || quadringentus D cccc PR 7 dii P dί́ί́ (ii cum ras. m. 2, ex ũ ?) B 8 sciebat (corr. m. 3) L\' || futurus R1 || custodire L 9 praescii sunt si om. D || praescii sunt] praesciis (is, an is ?, eras.) D 10 tempora D 11 quo] LZ1h quo se PBZfs quod D; cf. § 19 || inter homines atq; agnusci I (ter-ag in ras. m. 1, nusci pone uers. m. 1) D || adque LP1R1 || agnosci PBD 12 post] PBDv per L 13 contemti P contenti D 14 obprepsit D obressit R1 15 latanter R1 || caelebris (a er.) R 16 manifestata D || quibusdam (dam 8. s. m. 1) B 17 hominem D || saperatitucione D || Bullitas D (-as in -a s corr.) D 18 c∗epit R || ad PR || di in di* corr. L dii (i fin. radendo ex e 9 D) PRD 19 an] haec D 20 peruentũ (Q ex us) P || ∗ad B || intellegentiam (in s. s. m. 1) R intelligentia D )
uerumtamen breuiter discutio: di isti, quos tantos ferunt, ut Romanam rempublicam et propitii prouexisse et auersi adflixisse uideantur, eo certe tempore, quod palam constat, quo nasci Christus uoluit et adnuntiari gentibus coepit deuotissime atque intentissime colebantur.
ita illi consulentes et sibi et cultoribus suis non potuerunt uel reprimere uel repellere superstitionem eius, propter quam spernendos se cultoresque suos destituendos uiderent? quamquam si ab inuitis, danda uenia nec deserendi fuerunt; si a uoluntariis, seruanda praescientia nec prius fuerant adiuuandi.
hoc factum est, inquiunt: nam excitauimus gentes, accendimus reges, instituimus leges, disposuimus iudices, praeparauimus poenas suppliciis et crucibus, Orbem totum scrutati sumus, siquo modo Christianum nomen et cultus uniuerso mundo posset abradi.
hoc eatenus factum est, donec fecunda crudelitas eo usque inter tormenta ac per tormenta proficeret, quamdiu ipsum regium culmen, per quod solum prohiberi potuerat, occuparet.