Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Omnes homines cuiuslibet uel sectae uel uitae uel patriae ita semper ad prospectum prudentiae naturali bono eriguntur, ut oblectamento corporis rationale mentis etsi non actu praeferant, indicio tamen praeferendum sciant. quae mens, ratione duce inlustrata, in medio uirtutum, quibus genuino fauore, quamuis uitiis inclinetur, adsurgit, scientiam Dei quasi arcem. porospicit. Deum enim quilibet hominum contemnere.

ad tempus potest,. nescire in totum non potest. unde quidam dum in multis Deum credunt, multos deos indiscreto timore finxerunt. sed hinc iam uel maxime cum auctoritate ueritatis operante tum ipsa etiam ratione discutiente discessum est.

quippe cum et philosophi eorum, ut de nostris sanctis sileam, dum intento mentis studio quaerunt sorutanturque omnia, unum Deum auctorem omnium reppererunt, ad quem unum omnia referrentur; unde etiam nunc pagani, quos iam declarata ueritas de contumacia magis quam de ignorantia conuincit, cum a nobis discutiuntur, non se plures deos sequi sed sub uno deo [*]( AVCTORES oap. 1 Orosius usus Augustini C. D., uelut 3, 25. 28.33 al. § 3 ef. Augustin. C- D. 8, 1 ) [*]( 1 uel sectae] sectae L 2 bonum D || erigumltur (sic u~̣ pro u~) L 3 ut om. L || rationali D || preferant R 4 praeferendo D || iaciant D 6 adsurgit (a in ras. m. 2, d in s 3) R || scientia D 7 contem.nere B 9 multis D || indescreto PaR1 || finxerunt (n pr. in ras.) R fl∗xerunt (er. n) D 10 bic L || autoritate D 11 eet om. fine uersus D 12 sic scɪs· L || intenti PR1 14 reppererunt] PR2 repperunt LaR1D || ad quem] atque D || referentur L referunt D 16 quam] quem Pa 17 seq. R1 aeq R2 seque D )

350
magno plures ministros uenerari fatentur.

restat igitur de intellegentia ueri Dei per multas intellegendi suspiciones confusa dissensio, quia de uno deo omnium paene una opinio est. hucusque humana scrutatio, etsi cum labore, potuit. at ubi ratiocinatio deficit, fides subuenit.

nisi enim crediderimus, non intellegemus: ab ipso audias ipsique Deo credas, quod uerum uelis scire de Deo. itaque idem unus et uerus Deus, in quem omnis, ut diximus, etsi ex diuersis opinionibus secta concurrit, mutans regna et disponens tempora, peccata quoque puniens, quae infirma sunt mundi elegit, ut confundat fortia, Romanumque imperium adsumpto pauperrimi status pastore fundauit.

hoc per reges et consules din prouectum postquam Asiae Africae atque Europae potitum est, ad unum imperatorem eundemque fortissimum et clementissimum cuncta sui

ordinatione congessit sub hoc imperatore, quem omnes fere gentes amore et timore permixto iuste honorarent, Deus uerus, qui superstitione sollicita ab ignorantibus colebatur, magnum illum intellegentiae suae fontem aperuit promptiusque per hominem docturus homines filium suum misit operantem uirtutes, quae praecellerent hominem, coarguentemque daemonas, quos aliqui deos putauissent, ut qui ipsi tamquam [*]( AVCTORES § 4 hucusque potuit fortasse imitatur Vergilium Aen. 11, 823 § 5 lin. 10 quae—fortia Ep. ad Cor. 1, 1, 27 ) [*]( 1 magno om. L || faten∗tur P 2 intelligentia D || intelligendi D || suspitiones R 3 p.ene R 4 at] ad PaR1 5 ratiosinatio D ratiocinato R1 || deficit] LZ, defecit PRDv || credederimos Ra crederimna D 6 intellegimna R intelligimus D 7 nero D || uel D || idem om. PR || ueros D || deus om. D 8 omnee LPlD || opi∗nio∗nibus P 10 elegi L 11 assumpto R2 || pavperimi R\'D || pastorem D 13 europae atque africae L || adque P1R1 aque D || eurape D || patitum R1 14 et clementissimum om. RaD 15 ordinationem D || concessit D || ∗∗fere R 16 uero D 17 superstitutione D 18 intelligentiae D || promtiusque R1 19 homniem D 20 daemonee PR 21 quos] quod L U aliqui. PB (% in q mut. m. 2 R) || dęo (s post o s. s. m. 1) B || tamq. hom. n. credo op. om. L )

351
homini non credidissent, operibus tamquam Dei crederent;

deinde ut m magno silentio ac pace latissima inoffense et celeriter noui nominis gloria et adnuntiatae salutis uelox fama percurreret uel etiam ut discipulis eius per diuersas gentes euntibus ultroque per cunctos salutis dona offerentibus obeundi ac disserendi quippe Romanis ciuibus inter ciues Romanos esset tuta libertas.

quod ideo commemorandum putaui, quia hio sextus libellus usque ad Caesarem Augustum, de quo haec dicuntur, extenditur.

quodsi aliqui hanc luoidissimam rationem inritam putant, suisque dis potius adsignant, quos primum prudentia elegerint deinde praecipuo cultu inuitarint, ut sibi per eos amplissimum hoc pulcherrimumque imperium conderetur —