Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

nam gratiae ei, quod de republica non desperasset, quam tamen ipse fecerat desperatam, publice in senatu actae sunt

Porro autem Mancinus, qui sorte bellica circumuentum exercitum ne perderet laborauit, ab eodem senatu deditione damnatus est.

scio, Romani, et illud m Varrone displiouit, sed tempori concessum est, et hoc in Mancino placuit, sed secundum tempus praesumptum est; atque ideo ab initio perfecistis, ut nec ciuis consulat conuenienter ingratis nec hostis fideliter credat infidis.

Interea Brutus in ulteriore Hispania LX milia Gallaecorum, qui Lusitanis auxilio uenerant, asperrimo bello et difficili [*]( AVCTORES § 7 — § 9 Liuius 22, 41 sqq., praesertim 61 extr.; Orosius 4, 16 § 1.2 I 12 et § 13 Liuius 56 (cf. Periocha) ) [*]( 1 praepro* pera (er. s) B 2 impulit trepidantem om. D || inpnlit R1 (corr. 3) 4 certamine (e fin. ex a corr. ut uid., m. 1) D || mortem D || quadraginta D 5 impatientia R3 || de 8. s. m. 1 in L 6 nictoriamidadum (tertia i expuncta a m. 1 aut 2) L uicturia| iam dntum D 7 collega (a a. s. m. J) D || nonissime (e ex ę) B\' 8 paenae D pene R3 || inpndentisaime (imp- R3, -mę o. ras. B) LBD H redire om. D 9 suae inpndentiae h || inpndentiae R1D || ei] et R1 10 disperata D 11 publicę o. ras. B || actę∗ sabtractę sunt (ę pr. ex u ut uid. m. 1; subtractę linea subducta del. m. 2) B acti sunt D 12 sorte (e ex q) B 13 perdederit D || dam*tus (na supra ras. m. 1) R 14 socio L (cf. 3, 12 § 22) sio (ic in ras., fort. ex cio) B* || romani] LR1D romanis R2v 15 in hoc fsh || sed om. D 16 praesumtum D || perfecistis] perfidis fuit R2 17 nec ciuis] nequis D 18 credat (t m. ut uid. 1 in ras. ex 2 litt.) D 19 *brutus (er. a) D || interiore LD || spania D || ʟx•mil L sexagenta milia D || callQcorum B1 gallecorum D callecorum L gallicioram B* 20 anxilio] LDAG in auxilium B || asperimo B1 ) [*]( v ) [*]( 19 )

290
quamuis incautos circumuenisset, oppressit: quorum in eo proelio L milia occisa, sex milia capta referuntur, pauci fuga euaserunt. in citeriore Hispania Lepidus proconsule Vaccaeos,

innoxiam gentem et supplicem, etiam senatu prohibente pertinaciter expugnare temptauit. sed mox accepta clade grauissima improbae pertinaciae poenas luit. sex milia quippe Romanorum in hoc iniusto bello iustissime caesa sunt, reliqui exuti castris, armis etiam perditis, euaserunt.

Nec minus turpis haec sub Lepido clades quam sub Mancino fuit. ita nunc sibi haec tempora loco felicitatis adscribant ut non dixerim Hispani tot pulsati fatigatique bellis, sed uel ipsi saltem Romani tam continuis subacti cladibus totiensque superati;

ut non exprobrem, quot praetores eorum, quot legati, quot consules, quot legiones quantique exercitus consumpti sint, illud solum reuoluo, quanta fuerit timoris amentia miles Romanus hebetatus, ut iam ne ad experimentum quidem belli cohibere pedem atque offirmare animum posset, sed mox conspecto Hispano specialiter hoste diffugiens uinci se paene prius crederet quam uideri.

quo argumento patet apud utrosque misera illa tempora iudicata, cum et Hispani etsi uincere [*]( AVCTORES § 14 et 15 Orosius Liuio l. I. usus foriasse (cf. Florus 2, 18, 5) ) [*]( 2 L̃. milia L quinquagenta milia D || pauci] nancj D || fu∗ga (er. i) D 3 citeriori (i fin. in ras., m. 2?) R citeri∗ore D || uacceos L uacceus D naccheos R 4 simplicem B 5 temptanit om. D || grauissimas R 6 inprobe (im- 3, -bę 2) R1 || pertinacitate D 7 iniusto (o ex i m. 1) D || instissimae LDRa. || eisnti L || castris] a castris D 9 lepido] fsh metello LRDςv natum fort. ex glossa m aemilio || mancino (a ex i ? m. 1) D 10 loci D || a∗scribunt (sic) R 11 fugatique L || uel ipsij L ut ipsi R2D ipsi R1 12 saltim R1D || snbiacti a. ras. R || totiesque D 13 sq. quod quater D qd (uel qd; qx 2).. quod (quot 2)..qd (uel qd; qi 2)..qt B 15 sunt LB || reuolui D || fuerat Bl || deleui interpunctionem post amentia positam v 16 romanos (s ex r m. 1) D || habetatus R1 hebetatns est R2 habitatns (h m. 1 corr. ex ?, a statim corr. ex u ?) D 17 atque] LRD aut fsh 18 ninci se paene] nincire paene D || sępe|nę prius (3 in e) B se prins paene L 19 nidere LD )

291
poterant, inuiti tamen desererent dulcia otia sua et bella externa tolerarent, et Romani quanto inpudentius alienae quieti sese ingererent, tanto turpius uincerentur.

Seruio Fuluio Flacco Q. Calpurnio Pisone consulibus Romae puer ex ancilla natus quadripes quadrimanus, oculis quattuor. auribus totidem, natura uirili duplex. in Sicilia.

mons Aetna uastos ignes eructauit ac fudit, qui torrentum modo per prona praecipites proxima quaeque corripientibus exussere flammis, longinquiora autem fauillis calidis cum uapore graui late uolitantibus torruerunt: quod Siciliae semper uernaculum genus monstri non portendere malum adsolet sed inferre. in Bononiensi agro fruges in arboribus enatae sunt.

igitur in Sicilia bellum seruile ortum est, quod adeo graue et atrox multitudine seruorum, instructu copiarum, magnitudine uirium fuit, ut.