Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

— perdito, nouissime in Vrbem paene solus impudentissime redire ausus est meruitque impudentiae suae praemium.

nam gratiae ei, quod de republica non desperasset, quam tamen ipse fecerat desperatam, publice in senatu actae sunt

Porro autem Mancinus, qui sorte bellica circumuentum exercitum ne perderet laborauit, ab eodem senatu deditione damnatus est.

scio, Romani, et illud m Varrone displiouit, sed tempori concessum est, et hoc in Mancino placuit, sed secundum tempus praesumptum est; atque ideo ab initio perfecistis, ut nec ciuis consulat conuenienter ingratis nec hostis fideliter credat infidis.

Interea Brutus in ulteriore Hispania LX milia Gallaecorum, qui Lusitanis auxilio uenerant, asperrimo bello et difficili [*]( AVCTORES § 7 — § 9 Liuius 22, 41 sqq., praesertim 61 extr.; Orosius 4, 16 § 1.2 I 12 et § 13 Liuius 56 (cf. Periocha) ) [*]( 1 praepro* pera (er. s) B 2 impulit trepidantem om. D || inpnlit R1 (corr. 3) 4 certamine (e fin. ex a corr. ut uid., m. 1) D || mortem D || quadraginta D 5 impatientia R3 || de 8. s. m. 1 in L 6 nictoriamidadum (tertia i expuncta a m. 1 aut 2) L uicturia| iam dntum D 7 collega (a a. s. m. J) D || nonissime (e ex ę) B\' 8 paenae D pene R3 || inpndentisaime (imp- R3, -mę o. ras. B) LBD H redire om. D 9 suae inpndentiae h || inpndentiae R1D || ei] et R1 10 disperata D 11 publicę o. ras. B || actę∗ sabtractę sunt (ę pr. ex u ut uid. m. 1; subtractę linea subducta del. m. 2) B acti sunt D 12 sorte (e ex q) B 13 perdederit D || dam*tus (na supra ras. m. 1) R 14 socio L (cf. 3, 12 § 22) sio (ic in ras., fort. ex cio) B* || romani] LR1D romanis R2v 15 in hoc fsh || sed om. D 16 praesumtum D || perfecistis] perfidis fuit R2 17 nec ciuis] nequis D 18 credat (t m. ut uid. 1 in ras. ex 2 litt.) D 19 *brutus (er. a) D || interiore LD || spania D || ʟx•mil L sexagenta milia D || callQcorum B1 gallecorum D callecorum L gallicioram B* 20 anxilio] LDAG in auxilium B || asperimo B1 ) [*]( v ) [*]( 19 )

290
quamuis incautos circumuenisset, oppressit: quorum in eo proelio L milia occisa, sex milia capta referuntur, pauci fuga euaserunt. in citeriore Hispania Lepidus proconsule Vaccaeos,

innoxiam gentem et supplicem, etiam senatu prohibente pertinaciter expugnare temptauit. sed mox accepta clade grauissima improbae pertinaciae poenas luit. sex milia quippe Romanorum in hoc iniusto bello iustissime caesa sunt, reliqui exuti castris, armis etiam perditis, euaserunt.

Nec minus turpis haec sub Lepido clades quam sub Mancino fuit. ita nunc sibi haec tempora loco felicitatis adscribant ut non dixerim Hispani tot pulsati fatigatique bellis, sed uel ipsi saltem Romani tam continuis subacti cladibus totiensque superati;