Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

quamuis et Pompeius iam aliud aeque infame foedus cum isdem Numantinis paulo ante pepigisset, senatus dissolui foedus et Mancinum dedi Numantinis praecepit, qui nudato corpore manibusque post tergum reuinctis ante portas Numantinorum expositus ibique usque in noctem manens, a suis desertus, ab hostibus autem non susceptus lacrimabile utrisque spectaculum praebuit.