Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Pompeius contracto apud Palantiam exercitu Lauronem ciuitatem, quam tunc Sertorius oppugnabat, frustra conatus defendere uictus aufugit.
Sertorius superato fugatoque Pompeio Lauronem captam cruentissime depopulatus est; reliquum agmen Lauronensium, quod caedibus saperfuerat, miserabili in Lusitaniam captiuitate traduxit.
Pompeium autem, hoc est ilIum Romanorum ducem, a se uictum fuisse gloriatus est, quem magna praeditum fiducia ad hoc bellum non pro consule sed pro consulibus Roma misisset.
fuisse tnnc Pompeio triginta milia peditum, mille equites Galba scribit, Sertorium autem sexaginta milia peditum, octo milia equitum habuisse commemorat.
postea nero Hirtuleius cum Metello congressus apud Italicam Baeticae urbem uiginti milia militum perdidit uictusque in Lusitaniam cum paucis refugit.