Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
praeterea uiros consulares uiginti et quattuor, praetorios sex, aedilicios sexaginta, senatores fere ducentos, absque innumeris totius Italiae populis, qui passim sine consideratione deleti sunt, quos neget quisquam, si ualet, quin eodem damno suo uicerit Roma quo amisit Italia.,
Pro pudor! num quidnam et hic conparatione ambigua egent tempora? immo uel maxime, inquiunt: nam quid tam apte quam bellis ciuilibus bella ciuilia conparantur? an forte dicetur, etiam in his temporibus bella ciuilia non fuisse?
quibus a nobis respondebitur, iustius quidem socialia uocari oportere, sed nobis proficere, si ciuilia nominentur. cum enim causis uocabulis ac studiis paria docentur omnia tum sibi in his tanto plus uindioat reuerentia Christianae religionis quanto [*]( AVCTORES § 1 Liwus 89 aut 90 § 2 Eutrop. 5, 9 (cf. Oros. infra §12) .§ 3 Liuius (l. c.) ? (cf. Orosius 3, 15 § 10 et Liuius 9, 19 § 3) § 4 — fere cc Eutrop. 5, 9 || absque - deleti sunt Liuius l. c. || quos neget-§ 15 Orosius ) [*]( 1 cireatis D || publio PRD || appio] PRD oppio L || claudio D || cons R 2 tandem om. D || sylla LPRD || fine] sine R1 3 sotiale R1 || ciuiles D || syllanum LPRD 4 x PR || tractata D || CL PR 5 consumserunt P || tantum Da || uirorum] militum L 6 ciuile LD || perdit L 7 In (• ilico factum; sed multa puncta in his paginis haud dubie fortuita extant) D 9 XXIIII PRD 10 sex] VII Eutr. || aedilitios R || LX PR || ducentur D cc PR 12 delecti D || snnt (t in ras. m. 1) D || quin∗ (n ex m ?) R 13 dampno Ra || uicit L 14 hino D || comp- R* conparationem D || agent PR1 15 empora L* || maxime a. ras. R 16 comp- R2 || dicitur D 18 sotialia R1 19 proficere (fi in ras. ampliore) P 20 ducentur D || t∗̌n (tam ut. uid. 1) R2 21 indicat D || relegionis R1 ) [*]( V. ) [*]( 22 )
nam cum plerumque improbi tyranni temere inuadentes rempublicam usurpatoque regio statu Romani imperii corpus abruperint atque ex eo bella uel per se iniusta inportarint uel in se iusta commouerint, Britannis Gallisque et creati populis et instructi:
haec bella, quantum externis proxima tantum longinqua cinilibus, quid nisi socialia iure uocitentur, cum ipsi Romani ne Sertorii quidem aut Perpennae aut Crixi aut Spartaci bella ciuilia uspiam nominarint?