Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Sulla deinde cum Camponio Samnitium duce et Carrinatis reliquis copiis ante ipsam Vrbem portamque Collinam ad horam diei nonam signa contulit grauissimoque proelio tandem uicit. octoginta milia hominum ibi fusa dicuntur: duodecim milia sese dediderunt, reliquam multitudinem in fugam uersam insatiabilis uictorum ciuium ira consumpsit.

Sulla mox atque Vrbem uictor intrauit, tria milia hominum, qui se per legatos dediderant, contra fas contraque fidem datam inermes securosque interfecit. plurimi tunc quoque, ut non dicam innocentes, sed etiam ipsius Sullanae partis occisi sunt, quos fuisse plus quam nouem milia ferunt. ita liberae per. Vrbem caedes, percussoribus passim uagantibus ut quemque uel ira uel praeda sollicitabat, agitabantur.

igitur cunctis iam quod singuli timebant aperte frementibus Q. Catulus palam Sullae dixit: cum quibus tandem uicturi sumus, si in [*]( AVCTORES § 9 Liuius 88 et Etdrop. 5, 8 cap. 21 § 1—§ 10 Liuius 88 (ef. Periocha et Augustin, C. D. 3, 38), insertis § 6 necsimplex Vergilianis Georg. 3, 482. ) [*]( EXPILATORES 2 Sulla—7 consnmpsit excerpsit Paulus 122 8 tria—10 interfecit excerpsit Paulius 122 15 Q. Catalos—p. 335,2 Salla compilauit Paulus 122. ) [*]( 1 decim D x PB || mil- P mil. B t sylla LPB eiUs D || camponio] LD campanio PB cãpania B caropaniã 8; Lamponio corr. fsh || samnicium D S reliquiis D 4 diei] deei Ra || -quę Ra 5 LXXX PR; LXX Eutropius || hominum] hostium Eutr. || fosa] i. e. uicta; fuisse ex Eutropio Hartel m Comm. min. Acad. Vienn. 71 p. 261 6 duodicim D xn PR || mil- P mil B || dedimnt D 7 consumsit P 8 ...... m(ul?)tos intier| ...... proscripsit (rubris lilt.) |〈Sylla〉 mox adque urbẽ| incipit 8 H sylia LPB silla D U ad que P\'S at quem D nt in in ras. M. 2 B || (uic)tor 8 || m SPB || mili D (mili)a S 9 (se p leg〉atos S || dederant PB dedirunt D || (contn)fas S om. D || fi(dem dat〉am S 10 recoruis quae D se(curosq:) S || pluri(mi tunc) S 11 di(eam inn)ocentes S n (ipsins s〉yllanę (ę non e ut uid.) S || syllanae LPRD || partis oc. desinit S 12 quos] quo D || Tini PB Bone (n ilico ex u) D il libere B liberi D 14 sollitabat B\' || euncti PaR1 cum D 15 quos PB || aperte] perte D || quintos PRD || catullu R2 16 syllae LPRD )

335
bello armatos, in pace inermes occidimus?

tunc Bulla auctore L. Fursidio primipilari primus infamem illam tabulam proscriptionis induxit. prima proscriptio octoginta hominum fuit, in quibus quattuor consulares erant Carbo Marius Norbanus et Scipio et inter eos Sertorius tunc maxime pertimescendus.