Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Pompeius Asculum ingressus praefectos centuriones cunctosque principes eorum uirgis cecidit securique percussit, seruos praedamque omnem sub hasta uendidit, reliquos liberos quidem sed nudos et egentes abire praecepit; et cum de hac praeda opitulationem aliquam in usum stipendii publici senatus fore speraret, nihil tamen Pompeius ex ea egenti aerario contulit.
namque eodem tempore cum penitus exhaustum esset aerarium et ad stipendium frumenti deesset expensa, loca publica quae in circuitu Capitolii pontificibus auguribus decemuiris et flaminibus in possessionem tradita erant, cogente inopia uendita sunt et sufficiens pecuniae modus, qui ad tempus inopiae subsidio esset, acceptus est.
equidem tunc in sinus ipsius ciuitatis [*]( AVCTORES § 25—§ 27 Liuius 76 (§ 25 cf. Pertocha) § 28 ut uid. et § 29 Orosius ) [*]( 1 portius B 2 Btrenuaegisset B 3 g- L gaium PBD II non] sic no- D 4 latam Ra || facinum R focinum D || g. L gai PR ga D 6 g. L gaius PRD II A. (Aurelius cod. Nas.) Per. II gaainins L 7 sulpitio BD || pompei] LPSD 8 popedius L1PR pompedius L\'D; poppaedias Periochae codex Naz. || obsedius D 9 sulpitio R || aput P* II teanum] GN theanum LPRD; corruptum uid. ex aternum 11 centyriones L II caecidit PR 13 ∗egentes (er. a P) R || abirQ o. raa. R 15 pablicis (sed s del.) P publici (i fin. add. m. 1 ex corr.) D II fores pellfore sperat D 16 ea om. D || egentia L ∗egenti R 17 paenitus PRaD 18 deesset frumenti D II capitalii D 19 flãminibus (* eras.) R || posaionem D 20 sufugiens P sufficiens (ic m. 2, ex et?) B 21 paecaniae P p.ecuniae B paeconiae D 22 equidem] LPR (e pr. in ras. ex & m. 2 R) et quidem Dfrsh II tunc in] tinlcen D II sinum h )
quamobrem consideret tunc tempora sua, cum quasi inexplebilis uenter cuncta consumens et semper esuriens cunctis urbibus, quas miseras faciebat, ipsa miserior nihil relinquens nihil habebat et stimulo domesticae famis ad continuationem bellicae inquietudinis trudebatur .
Isdem temporibus rex Sothimus cum magnis Thracum auxiliis Graeciam ingressus cunctos Macedoniae fines depopulatus est tandemque a C. Sentio praetore superatus redire in regnum coactus est.