Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Marius manipulatim plebe descripta alterum consulem cum praesidiis in colle disposuit, ipse portas communiuit. in foro proelium commissum est; Saturninus a Marianis foro pulsus in Capitolium confugit; Marius fistulas, quibus eo aqua deducebatur, incidit.

bellum deinde in aditu Capitolii horridum satis actum est, multi circa Saufeium et Saturninum caesi. Saturninus palam clamitans, Marium auctorem esse omnium molitionum suarum, contestatus est;

cum autem ipse Saturninus et Saufeius et Labienus cogente Mario in curiam confugissent, per equites Romanos effractis foribus occisi sunt. C. Glaucia extractus e domo Claudii trucidatus est.

Furius, tribunus plebi, bona omnium publicanda decreuit. Cn. Dolabella, Saturnini frater, per forum holitorium fugiens, cum L. [*]( 1 dampnatus Ra 2 idem] is idem R || memium B ni emium D mammium L 3 orat subitus D 4 publium PRD || metium PbR meum P* II satallitem R2 || comminutum PRD 5 reip. L reipublice PR II populoq̄. r (sic) L 6 adcommodato PR1D 7 immiscuit R2 8 orationes (uel -is) |edauit L1 (corr. m. rec.) || se̢dauit R* || ausibus PR || con∗∗∗∗tionem (er. posi F) B 10 manipulatim (im w ras.) P || describta PD 11 conminuit L comminnit D 12 cũmissũ R1 13 capitalium D II aquam ducibatur D 14 deinde (d pr. in ras. m. 2, ea: D ?) R II capitulii PR1 capitulio D || horrendum (dum in ras. ampliore P, n s. s. m. 1 R) PR 15 sanfeum PR 17 m.alitiarum (ar ex on m. 2) B || ipsi D 18 fugissent D 19 ∗equites R || g- L gaius PRD || claucia D 20 e] est D || claudis L || trucidatus est] occisus est D || furus Da || trib. L 21 plebis PbR2D || gn- L gneus PRD 22 foram D || hiliturium D U lamo PD lutio B )

321
Giganio interfeotus est. itaque auctoribus tantae seditionis occisis quies populo fuit.

tunc Cato atque Pompeius rogationem de reditu Metelli Numidici totius Vrbis gaudio promulgarunt: quae ne perficeretur, Marii consulis et Furii tribuni plebi factionibus intercessum est.

Butilius quoque air integerrimus adeo fidei atque innocentiae constantia usus est, ut die sibi ab accusatoribus dicta, usque ad cognitionem neque capillum barbamue promiserit neque sordida ueste humiliue habitu suffragatores conciliarit, inimicos permulserit, indices temperarit, orationem quoque a praetore concessam nihilo summissiorem quam animum habuerit.

cum euidenti oppugnaretur calumnia et opinione bonorum omnium iure absoluendus putaretur, peiurio iudioum condemnatus est. qui Zmyrnam conmigrans litterarum studiis intentus consenuit.

Anno ab Vrbe eondita DCLIII Sex. Iulio Caesare et L. Marcio Philippo consulibus intestinis causis sociale bellum tota commonit Italia.

siquidem Liuius Drusus, tribunus plebi, Latinos omnes spe libertatis inlectos cum placito explere non posset, in arma excitauit.

eo accessit, ut maestam Vrbem [*]( AVCTORES § 12 et 13 Liuius 70 (cf. Periocha) cap 18 § 1 Eutrop. 5, 3 § 2 — § 6 Liuius 70 (cf. Periocha et Obaeg. 54) ) [*]( 1 Geganio corr. fsh 2 adque LPB1 3 numidici (ci m ras. m. 2) B numidici (d ilico ex c) D 4 perficeretur] LPRD (-ciritur D) praeferretur fs perferretur h II mari D || tr- pl. L 5 plebis PRD || intergerrimus a. ras. R 6 adque P1R1 7 neque om. L 8 dimiserit PB || hnmiline] hue L 9 permuls*erit B 10 temptarit D || concesam R1 II nihil D 11 summiBiorem L snb missionem D || opngnaretur R1 13 periurio PRD || condempnatus R1D 14 smirnam D || commigrans PB comigrans D 15 • DC- mo -ʟ- mo - nono L ∗sexcentissimo nono (er. a) D || serto LPB eras. in D || lncio PBsD lutio R\' || sotiale R1 16 philippo om. D || conss. L consul PR1 consuł. R2 17 totã R2 || italiã R\' || lybius PB leuins D || drursns (r alt. in ras. al. m.) R || tr- pl. L || plebis PRD (bis. ex bi m. 2 B) 18 spẽ P || liberatis D; ciuitatia Periocha || iniectos L II placito] LP platio B\' placitum D placita R2v; cf. Grubite 19 aocestumaestam L ) [*]( V. ) [*]( 21 )

322
prodigia dira terrerent. nam sub ortu solis globus ignis a regione septentrionis cam maximo caeli fragore emicuit.

apud Arretinos cum panes per conuiuia frangerentur, cruor e mediis panibus quasi ex uulneribus corporum fluxit.

praeterea per septem continuos dies grando lapidum, inmixtis etiam testarum fragmentis, terram latissime uerberauit. in Samnitibus uastissimo terrae hiatu flamma prorupit et usque in caelum extendi uisa est.

conplures praeterea in itinere uidere Romani globum coloris aurei caelo ad terram deuolui maioremque factum rursus a terra in sublime ad orientem solem ferri ac magnitudine sua ipsum solem obtexisse.

Drusus tantis malis anxius domi suae incerto quidem auctore interfectus est.