Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Anno ab Vrbe condita DCXXXV P. Scipione Nasica et L. Calpurnio Bestia consulibus Iugurthae Numidarum regi bellum consensu populi Romani senatus indixit.

Sed ego de Iugurtha ordinis tantum loco et causa commemorationis breuiter perstrinxerim, quia ut de natura eius uaria atque intolerabili ita et de rebus tam dolose quam strenue gestis propter opimam scriptorum. luculentiam satis sufficiens apud omnes notitia est.

Igitur Iugurtha, Micipsae Numidarum regis adoptiuns heresque inter naturales eius filios factus, primum coheredes suos, id est Hiempsalem occidit, Adherbalem bello uictum Africa expulit.