Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

dno Flacci pater filiusque cum per aedem Lunae in priuatam domum desiluissent foresque obiecissent, rescisso craticio pariete confossi sunt. Gracchus diu pro se amicis pugnantibus ac pereuntibus aegre ad pontem sublicium peruenit ibique, ne ninus caperetur, ceruicem seruo suo praebuit.

caput Gracchi excisum consuli adlatum est, corpus ad Corneliam matrem Misenum oppidum deuectum est. haec autem Cornelia, Africani maioris filia, Misenum, ut dixi, prioris filii morte secesserat. bona Gracchi publicata sunt; Flaccus adulescens in robore necatus est; ex factione Gracchi ducenti quinquaginta in Auentino caesi fuisse referuntur.

Opimius consul sicut in bello fortis fuit ita in quaestione crudelis. nam amplius tria milia hominum suppliciis necauit, ex quibus plurimi ne dicta quidem causa innocentes interfecti sunt.

Isdem temporibus Metellus Baleares insulas bello peruagatus [*]( AVCTORES § 1 Liuius 60, ) [*]( 1 dimicauit in ras. m. 1 P || graccus PR 2 auccesserat D 3 laetoriretentus (rire in ras. m. 1) D || letorii L laetoris PR1 r (equire) laor in mg., deinde lictoris in textu R* || anceps incipit S || agitaretu//l (r fm. euanuit) S 4 opio (fuisse potest opimio) | S 5 pater] frater S || aedem] eadem S 6 priuatum Sa || desiluissent] SPR2 diesiluissent L disiluissent D desoluissent R1 || obiecesaent (o in ras. al., e alt. in i corr. 1m.) R 7 graticio L cratitio R || confusi 1) n graccus PR || se pro L 8 percunctibus P1 || aegrę R1 || snbliciMum (er. ni wid.) P sublicium plicium B 9 ni L || prebnit 8 10 capud SPR1 || gracci PR || consul L || allatum SPR 11 missenum D || est om. D 12 maloris (1 in I corr.) P || ut dixi] scil. Liuius (cf. Grubitz p. 29); del. h || post pr. f. mortem h || fili S 13 gracci PR || puplicata Ra || aduliscens PRD (u in o m. 2 P, i m e m. rec. R) 14 gracci PR || ducenti quinquagenu D ccLta S •CCL• P CC•L• R 15 uentino La || inauen desinit S || fuisse om. Dv || sicut incipit S 16 questione (fori. qnęstione fuit S) SR || Namplius sic S || amplius quam v 17 millia (sic) D || suppluis R1 || necauit (u in ras. m. 2) B || ne] nec D 18 quidam Ra 19 hisdem LBPRD || ualeares PR1 balearis D ) [*]( v ) [*]( 20 )

306
edomuit et piraticam infestationem, quae ab isdem tunc exoriebatur, plurima incolarum caede conpressit.

Gnaeus quoque Domitius proconsule Allobrogas Gallos iuxta oppidum Vindalium grauissimo bello uicit, maxime cum elephantorum noua forma equi hostium hostesque conterriti diffugissent: xx milia ibi Allobrogum caesa referuntur, tria milia capta sunt.

Eodem tempore Aetna mons ultra solitum exarsit et torrentibus igneis superfusis lateque circumfluentibus Catinam urbem finesque eius oppressit ita ut tecta aedium calidis cineribus praeusta et praegrauata conruerent: cuius leuandae cladis causa senatus decem annorum uectigalia Catinensibus remisit.