Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

dno Flacci pater filiusque cum per aedem Lunae in priuatam domum desiluissent foresque obiecissent, rescisso craticio pariete confossi sunt. Gracchus diu pro se amicis pugnantibus ac pereuntibus aegre ad pontem sublicium peruenit ibique, ne ninus caperetur, ceruicem seruo suo praebuit.

caput Gracchi excisum consuli adlatum est, corpus ad Corneliam matrem Misenum oppidum deuectum est. haec autem Cornelia, Africani maioris filia, Misenum, ut dixi, prioris filii morte secesserat. bona Gracchi publicata sunt; Flaccus adulescens in robore necatus est; ex factione Gracchi ducenti quinquaginta in Auentino caesi fuisse referuntur.

Opimius consul sicut in bello fortis fuit ita in quaestione crudelis. nam amplius tria milia hominum suppliciis necauit, ex quibus plurimi ne dicta quidem causa innocentes interfecti sunt.