Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

cumque Stratonicen urbem, ad quam ille confugerat, obsidione cinxisset, trucidatum fame ad deditionem coegit. Perpenna consul apud Pergamum correptus morbo diem obiit; Aristonicus Romae iussu senatus in carcere strangulatus est.

Eodem anno Ptolemaei Alexandrinorum regis misera uita miseriorem uitae exitum dedit. is enim sororem suam stupro cognitam ac deinde in matrimonium receptam nouissime turpius quam duxit abiecit.

priuigaam uero suam, hoc est filiam sororis et coniugis, coniugem adsciuit, filium suum, quem ex sorore susceperat, nec non et filium fratris occidit. quamobrem tantis incestis parricidiisque exsecrabilis ab Alexandrinis regno pulsus est.

Isdem temporibus Antiochus, non contentus Babylona atque Ecbatana totoque Mediae imperio, aduersus Phrahatem Parthorum regem congressus et uictus est. qui cum in exercitu suo centum milia armatorum habere uideretur, ducenta milia [*]( AVCTORES § 6-8 Liuius 59 (cf. Periocha) ) [*]( 1 threcis L thracis PRD || impegit (m ex n m. ant.) R; iniecit B 2 tranaueruerauit R1 4 perpena P* || grassus D || mortem grassi D 5 aptim R1 saptum D || asia D 6 feriat tum D 7 nudatusque L || fratonicen R (non P) straticen L etonicen D 10 pergama L || romae iussu (ae i m ras. m. 1) P || romae (a erasa sed m. ant. in ras. restit.) B 11 strangu∗latus (er. i aut. 1) P stragu∗latus (n supra ag m. 2; er. i ut uid.) B 12 ante u. Eodemalexandrinorum // in marg. am. 1 L || ptolemei P ptholemei L ptolomei B optiplomei D 16 assciuit (s pr. in ras. m. ant.) B 18 execrabilis P et p. raa. B exegrabilis D || regnum expulsaa (om. est) D 20 hisdem LPRD || anthiocus PB || babilona D babylonia R2 || adque PaR1 21 egbatana D || imperio· (o- in ras. m. 2) B || phiathatem PB || partorum D 22 ante u. rum—est // in marg. a m. 1 L || egresus (c̃ in ras. m. 2, 8 supra es m. ant.) B || et] e D 23 centu D c PR || docenta D cc PR )

300
amplius calonum atque lixarum inmixta scortis et histrionibus trahebat. itaque facile cum uniuerso exercitu suo Parthorum uiribus oppressus interiit.