Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

Anno ab Vrbe condita CCCCLXXXIII id est Appio Claudio Q. Fabio consulibus Mamertinis, quorum Messana nobilis Sieiliae ciuitas erat, auxilia contra Hieronem Syracusanum regem et Poenorum copias Hieroni iunctas et Appium Claudium consulem cum exercitu misere Romani.

qui tam celeriter Syracusanos Poenosque superauit, ut ipse quoque rex rerum magnitudine perterritus ante se uictum quam congressum fuisse prodiderit: