Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

qui grauiora arbitrantnr flagella patris, quam hostis incendia; qui aoerbiorem uocant blandientem admonentem et redimentem Deum quam persequentem dominantem trucidantemque diabolum;

quamquam, si de patre intellegerent, de castigatione gauderent et, si praeuideretur fructus eruditionis, esset disciplina tolerabilis ac propter spem, quae nunc gentibus data est, antea uero non fuerat, leuiora ducerent, etsi grauiora paterentur.