Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

ihi dum Afros regemque Maurorum concitat, captus est ac primo uirgis caesus, deinde effossis oculis et manibus cruribusque fractis, uelut a singulis membris poena exigeretur, in conspectu populi necatus est.

corpus uerberibus lacerum cruci suffixum, filii cognatiqae omnes supplicio traditi, ae quis eum eiusdem familiae umquam aut imitari aut ulcisci meditaretur. haec temporibus Philippi gesta sunt.

Post haec Carthaginienses cum Tyrum urbem, auotorem originis suae, ab Alexandro Magno captam euersamque didicissent, timentes transitum eius in Africam futurum, Hamilcarem quendam cognomento Rhodanum, uirum facundia sollertiaque praecipuum, ad perscrutandos Alexandri actus direxerunt.

qui per Parmenionem quasi transfuga exceptus, dehinc in militiam regis admissus omnia ciuibus suis per tabellas scriptas et post cera superlitas enuntiabat. hunc mortuo Alexandro Carthaginem reuersum, quasi urbem regi uenditasset, non ingrato tantum animo uerum etiam crudeli inuidia necauerunt.

deinde cum adsidua nec umquam satis prospera aduersus Siculos bella gererent et Syracusas urbem. Siciliae tunc [*]( AVCTORES § 21 et § 92 Iustinus 21, 6 § 1.2.5—7 (cf. Orosius 3, 15 § 10) § 23—§ 27 Iustinus 22, 4 § 1.2; 5 § 2; 6 § 4—9 insertis maxime his § 23 nec umqaam satis prospera, § M stipendiorum sufficientia, § 26 incredibiliter et in immensum Orosianis ) [*]( 1 armatus R1h || occupat v || regumque D1 regnumque D* 8 effosis L 4 pęna R1 || exigeretur (g in ras. m. 1) D .5 laceratum R2, NTE (cf. Ruehl l. l.p. 35) 6 supplicio (c ex corr. al. m.) B 7 philippbi L 9 karth- B 10 ca∗ptam (er. m) B || didicessent JB 11 a*fricam (er. f) R || hamilcarem] D hamilcharem L amilcharem B 12 facundia (i s. s. m. 1) B || sollerciaquae D 13 perinscrutandos D || 14 pamenionem (n alt. radendo ex m) D 15 missus L || tabellascriptasa D1 tabellas scriptitassa D\' || tabellas (s s. s. m. 1) B 16 scribtas L || post (t a. s. m. 1) B || superlitas (li ex corr. ut uid.) B 17 karth- B || uenditasset] B (uen al. m. in ras.) uendicasset L uin deeasset D1 uin dicasset D2 19 assidua (a pr.\' m ras. al.) B || numquam (n statim del.) L || ∗prospera (er. 8 fort.) B || \' aduersum D 00 gerent L || suracusas D || ∗∗∗tc̃(t al. m. in ras.) B )

222
florentissimam obsidione cinxissent, per Agathoclen Siciliae regem miro circumuenti ingenio usque ad extrema desperationis adducti sunt.

namque Agathocles cum apud Syracusas a Carthaginiensibus obsideretur ae se neque bello parem instructu copiarum neque obsidionis patientem stipendiorum sufficientia uideret. bene prouiso ac melius dissimulato consilio in Africam cum exercitu transiit. ibi suis quid moliatur aperit, deinde quid facto opus sit docet.

ilico unanimiter naues primum in quibus uenere succendunt, ne qua spes refugiendi foret; dein cum omnia in quae direxisset prosterneret, uillas castellaque incenderet, Hannonem quendam cum triginta milibus Poenorum obuiam habuit. quem cum duobus milibus suorum interfecit; ipse autem duos tantum in eo bello perdidit.

qua pugna et Afrorum animis incredibiliter fractis et suorum in inmensum auctis urbes castellaque expugnat, praedas ingentes. agit, hostium multa milia trucidat.

castra deinde ad quintum lapidem a Carthagine statuit, ut damna rerum opulentissimarum uastationemque agrorum et incendia uillarum de muris ipsius urbis specularentur.

adicitur praesentibus malis tristior fama. nam et apud Siciliam deletus cum imperatore Afrorum exercitus nuntiatur, quem reuera incautum ac paene otiosum Andro Agathoclis frater oppresserat.

hoc per totam [*]( AVCTORES § 28-§ 32 Iustinus 22, 6 § 10]; 7 § 1--8 sed additis ab Orosio § 32 crudele—praebnit ) [*]( 1 cinczissent Ra || agathoclen] L agathoclS R agaethoclem D 2 regin D 3 siracusas D || a s. s. a m. 1 aut 2 in] R || carthaginiensibus (ni in ras. m. 1) D karth- R 4 instructo L instructu∗ (er. m?) R 7 transit ed. 1542 flsh] || qd (q ex q) R 8 qd (q al. m. ex %) R || in quibus om. L 9 incendunt v (cum Iustini codd.) || dehinc Dv 10 cum omnia] cnmmnnia La || quae] q; R1 || direxissent Ra || prosternerent Ra || castellas que D 11 incenderent Ra || treginta D xxx R 12 obniam] L obuium aRDv|| duobus] cf. Ruehl l. l. p. 37 14 afr.orum (parua ras.) R || immensum D 15 castella D 16 ostium R1 17 a om. D || karthagine R carthaginem D || dampna. Ra 18 uastationemque] uastitatemque Iustini codices 19 adicetur D 21 pene Rb poene D 22 androj LRD (sic Orosius male intellecto Iustino 22, 7 § 2 qui memorat casu ablatiuo; Antander corr. Fabricius h || agathocles R1 || frater om. L )

223
Africam rumore disperso non tributariae tantum urbes ab his, uerum etiam socii reges deficiebant. inter quos rex quoque Cyrenarum Afellas pactus est cum Agathocle communionem belli, dum regnum Africae ardenter adfectat.

sed postquam in unum exercitus et castra iunxerunt, per Agathoclen blandimentis et insidiis circumuentus occisus est.