Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

ad postremum uociferans per urbem, tandem ingressus domum, cunctos, qui lacrimantes prosequebantur, ultimo dimisit adloquio ac deinde obseratis ianuis exclusisque etiam filiis gladio dolorem uitamque finiuit. haec Darii temporibus gesta sunt.

Post haec Hanno, uir quidam Carthaginiensis priuatis opibus reipublicae uires superans, inuadendae dominationis hausit cupiditatem. cui rei consilium utile ratus est, ut simulatis unicae filiae nuptiis omnes senatores, quorum dignitatem obstaturam inceptis suis arbitrabatur, inter pocula ueneno necaret

quae res per ministros prodita sine ultione uitata est, ne in uiro potenti plus negotii faceret res cognita quam cogitata. hoc consilio elusus Hanno alio machinamento facinus adgredi parat: seruitia concitat, quibus repente incautam urbem opprimeret.

sed cum ante statutam caedibus diem proditum se praeuentumque intellexisset, castellum quoddam cum uiginti [*]( AVCTORES § 14 et § 15 Iuatinus 19, 3 § 1—3.11.12, sed § 15 hoc gladio ab Orosio temere uidetur additum esse; de illis § 15 haecgesta sunt cf.ad § 9 § 15—§ 20 Iustinus 21, 4 § 1—4.6—8, a quo tamen aliena sunt § 16 simnlatis unicae et § 17 quibus—opprimeret Orosiana, denique § 20 haec—geata sunt de quibus cf.ad § 9 ) [*]( 1 && D || querellae] L quere∗ lae (e prior ex ae ut uid. corr.; eras. l) B quaerelle (-ę 2) D 2 et ipse] cf. Ruehl, Iahrb. f. Phil. suppl. 6 p. 37 3 tonica B || plangentia] LRD (-cia D), plangentium lustini codices, fsh 6 ac L1a || orbem L 7 cinctos R1 || demisit h || alloquio BD* aloqaio Dl 8 obseraatis (u statim ut uid. del.) L || exclusisque (is in ras. m. 1) D || gladi*o (er. 1 ?) B 10 hanno] Rb D2 anno LDl an- R2 || karth- R 11 reip. L || hauait] aux̃ B 18 dignitatesm (s statim ut uid. del.) L dignitate D || ad obstaturam in mg. s. contradicturam ai. m. B 15 prodetas inoctione D1 prodeta sine cocisione D\' || nitatast (i in e corr.; ante et t. s. e) L 16 tam potenti R2, Iustini codices, h 17 hanno] LRbD anno B* || aggredi B 18 se̢ruitia (r al. m. in ras.) B || congitat Ra 19 obpraemeret D || diae D\' diAe D* 20 xx B )

221
milibus seruorum armatis occupauit.

ihi dum Afros regemque Maurorum concitat, captus est ac primo uirgis caesus, deinde effossis oculis et manibus cruribusque fractis, uelut a singulis membris poena exigeretur, in conspectu populi necatus est.

corpus uerberibus lacerum cruci suffixum, filii cognatiqae omnes supplicio traditi, ae quis eum eiusdem familiae umquam aut imitari aut ulcisci meditaretur. haec temporibus Philippi gesta sunt.

Post haec Carthaginienses cum Tyrum urbem, auotorem originis suae, ab Alexandro Magno captam euersamque didicissent, timentes transitum eius in Africam futurum, Hamilcarem quendam cognomento Rhodanum, uirum facundia sollertiaque praecipuum, ad perscrutandos Alexandri actus direxerunt.

qui per Parmenionem quasi transfuga exceptus, dehinc in militiam regis admissus omnia ciuibus suis per tabellas scriptas et post cera superlitas enuntiabat. hunc mortuo Alexandro Carthaginem reuersum, quasi urbem regi uenditasset, non ingrato tantum animo uerum etiam crudeli inuidia necauerunt.