Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Anno ab Vrbe condita CCCCLXXV Tarentini Pyrrhi morte conperta iterum noua aduersum Romanos arma sollicitant, Carthaginiensium auxilia per legatos poscunt atque accipiunt.

conserto proelio uicere Romani: ubi iam tunc Carthaginienses, quamuis nondum hostes adiudicati, uinci tamen a Romanis se posse senserunt.

Sequenti anno magnam uiacemm suorum partam seueritas Romana concidit.

nam aduentante dudum Pyrrho octaua legio diffidens Romanae spei, nouum scelus ausa Reginenses omnes, quibus subsidio praeerat, interfecit, praedam sibi omnem atque ipsum oppidum uindicauit.

hoc facinus in tam sceleratos defectores puniendum Genucio consuli iussum est qui obsessa Reginorum urbe captisque omnibus ipse quidem in reliquos perfugas et latrones exercuit digna supplicia, Romanos uero milites integrae legionis Romam misit: qui populi iussu medio in foro uirgis caesi sunt securique percussi. [*]( AVCTORES § 1 Tarentini sqq. — § 2 Liuius 14; § 1 cf. Orosius 4, 5 § 2 .§ 3—5 Liuius 15 ) [*]( EXPILATORES 1 Tarentini — 6 senserunt exscripsit Paulus 34 ) [*]( 1 ∙ cccc∙mo∙LXXU∙L ∙ CCCC∙LXXV∙ B CCCCLXXU S quadrigentesemo septuagisemo quinto D || tarentini (re m. 1 in ras. ex bi, i fin. m., 1 m ras. ex o) D || pyrri LSR pini D 2 comperta RbD || aduersum (m statim ex s) D aduersus SU 3 karthaginiensium SR || per legatos poscunt] LRD poscunt- p legatos S || accepiunt (e in i corr.) S 4 conpto R1 || karth- SB 5 roman\'s S || se s. uers. L 7 folium 67 in quo scr. sunt sequenti—p. 214, 15 meum est .suppktum est a manu saec. ut uid. XII in L qvam notaui X; deinde ab eadem manu subiectum est excerptum ex Liuio 1, 6 § 4—1, 7 § 3 \'de Romulo et Remulo\' || ano (n s. s. ead. ut uid. m.) 8 || uiscerum ex uiscera corr. λ || in haec suorum desinit f. T col. 2 S 8 pyrro Rλ pirro D || octaba X 9 romane 1 || |ausa—p. 213, 2 fuis| integra exhibet f. V col. 1 8 || reginenses] SR regi*nenses (erasa a) i reginienses D 10 subsidio (o in ras.) B || preerat 1 || predam 1 || adque Sλ 11 fa*cinus (er. c) B 12 puniend5 8 || genutio B 18 reginorum] SBDλ 14 et] set D1 sed D* || romanos (r ex n ?) B 15 integre 8 16 caeei sec. parc. sunt v || ceei λ )

213

Visa sibi est tunc Roma uincere, cum legionem suam integram occidit, quae sine dubio uicta fuisset, si eam hostili proelio perdidisset.,