Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

sed Carthaginienses postquam arma tradiderant et relicta urbe recedere procul a mari decem milibus passuum iussi sunt, dolorem ad desperationem contulerunt aut defensuri cinitatem aut cum ipsa per ipsam sepeliendi, ducesque sibi duos Hasdrubales creauerunt.

arma primum facere adgressi aeris ferrique inopiam auri argentique metallis suppleuerunt. consules oppugnare Carthaginem statuunt, cuius situs fuisse huiusmodi dicitur:

uiginti duo milia paasaum muro amplexa, tota paene mari cingebatur absque faucibus, quae tribus milibus passuum aperiebantur. is locus murum triginta pedes latum habuit saxo quadrato in altitudinem cubitorum quadraginta.

arx, cni Byrsae nomen erat, paulo amplius quam duo milia passuum tenebat. ex una parte murus communis erat urbis et Byrsae imminens mari, quod mare Stagnum uocant, [*]( AVCTORES § 4̶̶̶̶̶̶-§ 6 Liuius 49, sed § 4 etiam Florus 2, 15 § 10; ad § 5 cf. Periocha 51 princ., ad§ 6 obiectu Vergil. | Aen. 1, 160 ) [*]( EXPILATORES 1 Carthag.-8 creauerunt compilauit Paulus 80 8 arma - 9 suppleuerunt expressit Paulus 80, 16 sq. 10 cuius situs - 17 mari compilauit Seuerus Chron. p. 453 [qui 11 XXII] 10 cuius — p. 272, 1 tranquillatur compilauit Paulus 82 ) [*]( 1 africani (pr. i ex a m. 2, i fin. in ras. ex a m. 2) D || carthaginiensebus (-inensibus 2) D karth- R 2 iussique Ra || morata. L1 3 tota africa facile ex his R facile ex his (ea H) tota africa KMH ex ea tota africa B 4 carthaginiensis (-inenses 2) D karth- R 5 cedere L 7 pernpsam D || sepelliendi \'LRa sipiliendi D1 8 hasdrubalis (i statim in e m. 1) D\' hastrubales D2 || aggressi Rb 9 metalis Ra || suppleueruni D\' 10 karth- R || cuius situs fuisse huiusmodi] cuins modi D xxii milia R, item B; uigintia milia υ 12 pene Rb 13 his D ||treginta D XXX R 14 altitudine LHB || XL R 16 erat) (H) υ est LRDς om. X2 17 inminens R || uocant] LRD uocabant v )

272
quoniam obiectu protentae linguae tranquillatur.

consules igitur quamuis aliquantam muri partem quassatam machinis diruissent, tamen a Carthaginiensibus uicti ac repulsi sunt : quos fugientes Scipio repulso intra muros hoste defendit. Censorinus in Vrbem rediit. Manlius omissa Carthagine ad Hasdrubalem arma conuertit.

Scipio Masinissa mortuo inter Masinissae filios tres Numidiae regnum diuisit. quo circa Carthaginem reuerso Manlius Tezagam urbem expugnauit atque diripuit; duodecim milia ibi Afrorum caesa, sex milia capta sunt. Hasdrubal Poenorum imperator, Masinissae nepos, subselliorum fragmentis in curia a suis propter suspicionem proditionis occisus est.

Iuuentius praetor in Macedonia aduersus Pseudophilippum congressus, cum maxima clade totius Romani exercitus interfectus est.