Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Sed Romanorum miseria nullis cessat indutiis; consumitur morborum malis intercapedo bellorum et, cum foris cessatur a proelio, agitur introrsum ira.

de caelo. nam Fabio Gurgite iterum C. Genucio Clepsina consulibus pestilentia granis Vrbem ac fines eius inuasit; quae cum omnes tum praecipue mulieres pecudesque corripiens necatis in utero fetibus futura prole uacuabat, et immaturis partubus cum periculo matrum extorti abortus proiciebantur, adeo ut defectura successio et defuturum animantum genus adempto uitalis partus legitimo ordine crederetur.

Interea reuersum ex Sicilia Pyrrhum Curius consul excepit, tertiumque id bellum contra Epirotas apud Lucaniam in Arusinis campis gestum est.