Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
quod diu magnis dneum artibus dispositum, magnis copiarum molibus gestum, magnis militum uiribus consummatum Romanis uiotoriam contulit. octoginta ibi elephanti uel capti uel occisi sunt, Carthaginiensium interfecta sunt XX milia quingenti Hannibal omnia et ante proelium et in proelio expertus, cum paucis, hoc est uix quattuor equitibus, inter tumultum elapsus Hadrumetum confugit.