Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

metu, cum senatu populoque diuersis caris trepido matronae quoque amentes pauore per propugnacula currerent et conuehere in muros saxa primaeque pro muris pugnare gestirent.

ipse. autem cum expeditis equitibus usque ad portam Collinam infestus accessit, deinde omnes copias in aciem direxit. sed et consules Fuluiusque proconsule non detrectauere pugnam.

at ubi expositae utrimque acies constiterunt, in conspectu Romae praemium uictoris futurae tantus se subito imber e nubibus grandine mixtus effudit, ut turbata agmina uix armis retentis in sua se castra colligerent.

deinde cum serenitate reddita in campum copiae atque in aciem redissent, rursum uiolentior fusa tempestas maiore metu mortalium audaciam cohercuit territosque exercitus refugere in tentoria coegit.

tunc conuersus in religionem Hannibal dixisse fertur, potiundae sibi Romae modo uoluntatem non dari, modo potestatem.

Respondeant nunc mihi obtrectatores ueri Dei hoc loco: Hannibalem a capessenda subruendaque Roma utrum Romana [*]( AVCTORES § 4—§ 7 Liuius 26, 10 § 3; 11 § 1—§ 4; § 4 cf. Eutrop. 3, 14 (accessit) § 8—§ 11 Orosius, fort. abusus Floro 2, 6 § 45 ) [*]( 1 sedicinum] L sedecinum RB sidicinum Dv || suessanorumque D 3 trib. milib. L 6 muros] muris LGO, humeris T || pro] per L 7 autem (aut m. 1 in ras.) D || *equitibus R 8 dixerit D 9 detractauere R1 10 utrumque D 11 uictores R1 uictorus D || tanto L || se subito] subito se R || imber nubibus L nimbus con coniunctum cum seq. D 14 reidissent rursus D, 15 maiorem metum D 16 cohercuit] L coercuit RD || territusque LD || exercitos R1 17 religione L1 religinem Da || modo sibi romae D 18 non uoluntatem non L || dar*i (er. i) D 20 hannibalem] LR1G1KMN hannibali R2DG2G2v || a] ad MCN (et deinde capessendam -am -am CN) de 0 om. T || roma <utrum roma>na haec utrum roma add. m. 1 in mg. R || abstinuit] scripsi obstitit codices, v; abstulit coni. h )

253
abstinuit fortitudo an diuina miseratio? aut forsitan conseruati isti dedignantur fateri, quod Hannibal et uictor extimuit et cedens probauit ac —

si istam diuinam tutelam per pluuiam de caelo uenisse manifestum est, ipsam autem pluuiam opportunis et necessariis temporibus non nisi per Christum, qui est uerus Deus, ministrari — etiam ab huiusmodi satis certo sciri nec negari posse existimo:

maxime nunc — quando ad documentum potentiae eius, cum siccitate turbante pluuiam poscere adsidue contingit, et alternis uicibus nunc gentiles nunc Christiani rogant nec umquam etiam ipsis testibus factum est, ut optati imbres superueniant nisi in die, quo rogari Christum et Christianis rogare permittitur —