Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

tunc etiam seruos spectati roboris ac uoluntatis uel oblatos uel, si ita opus fuit, publico pretio emptos sub titulo libertatis sacramento militiae adegit. arma, quae deerant, templis detraxerunt, egenti aerario priuatae opes refusae sunt. ita equester ordo, ita plebs trepida oblita studiorum in commune consuluit.

Iunius quoque dictator antiquum Romanae miseriae factum recolens, pro supplemento exercitus edicto uelut asylo patefacto homines quicumque sceleribus ac debitis obnoxii essent impunitate promissa militiae mancipauit; quorum numerus ad sex milia uirorum fuit.

Campania uero uel potius omnis Italia ad Hannibalem desperata penitus Romani status reparatione defecit. post hoc L.

Postumius praetor aduersus Gallos pugnare missus cum exercitu caesus est.

Deinde Sempronio Graccho Q. Fabio Мaximo consulibus [*]( AVCТORES § 7 et § 8 Florus 2, 6 6 23—25; Liuius 22, 57; cf. Augustin. C. D. 3, 19 § 9 Liuius 23, 14; cf. Augustin. I. c. § 10 Liuius 22, 61; 23, 1—10; 11 § 11 § 11 Liuius23, 24 § 6; cf. Periocha § 12 Liuius 23, 30 6 18; 31 § 15; 30 6 19; 23, 44—46 (cf. Per.) ) [*]( EXPILATORES 20 Deinde-p. 250, 3 superari exscripsit Paulus 69 ) [*]( 1 post] LD postea Rv || districto RDv 4 decemum D; immo Marcum || dilecto L delectu B delecto D || habito R 5 inmaturae RD || IIII∙ R 6 spectatio D 8 praetio Ra || emtos D 9 aegenti B 10 aIt.ęa quaester (ter in ras.) B || plebi L 11 consiluit R1 12 factum] statum (ata in ras.; s. s. factũ) R || colens L || suplemento R 14 esse L || inpunitate BD 15 campania∗ B 16 potius om. L 17 paenitus sed a erasa B || post] sic ps R || lucius (lu in ras. m. 1 D) LRD || psumus (ps in post mut. et m in mi corr. al. m.) B 18 aduersumD || pignare Ra 20 semphronio B simpronio D || gracco Ra || quinto RD || faboo (sed prior 0 expuncta m. 1) D || coMa- L )

250
Claudius Marcellus expraetore proconsule designatus Hannibalis exercitum proelio fudit primusque post tantas reipublicae ruinas spem fecit Hannibalem posse superari.

Scipiones autem in Hispania Hasdrubalem Poenorum imperatorem ad Italiam exercitum conparantem grauissimo bello oppresserunt; nam xxxv milia militum de exercitu eius uel caede uel captione minuerunt.

Celtiberos milites, quam primam externam manum Romani in castris habere coeperunt, pretio sollicitatos ab hostiam societate in sua castra duxerunt.