Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

periit enim in eo consul Aemilius Paulus, consulares aut praetorii uiri uiginti interfecti sunt, senatores uel capti uel occisi sunt triginta, nobiles uiri trecenti, pedestrium militum XL milia, equitum tria milia quingenti. Varro consul cum quinquaginta equitibus Venusium fugit.

nec dubium est ultimum illum diem Romani status futurum fuisse, si Hannibal mox post uictoriam ad peruadendam Vrbem contendisset.

Hannibal in testimonium uictoriae suae tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus interfectorum equitum Romanorum senatorumque detraxerat.

usque adeo autem ultima desperatio reipublicae apud residuos Romanos fuit, ut senatores de relinquenda Italia sedibusque quaerendis consilium ineundum putarint. quod auctore Caecilio Metello confirmatum. fuisset, nisi Cornelius Scipio tribunus tunc [*]( AVCTORES § 3 Varro―fugit Liuius 22, 49 § 14 (cf. 50 § 3; 23, 11 § 9) § 4 Florus 2, 6 § 19 (cf. Liuius 22, 51 et 26, 7 § 3) § 5 Eutrop. 3, 11 (ad interfectorum cf. Valer. Max. 7, 2 ext. 16 et Periocha 23) § 6 Liuius 22, 53 (ct. Periocha) ) [*]( EXPILATORES 7 Varro―10 contendisset exscripsit Paulus 57 sq. 15 senatores — p. 249, 8 ab inferis axpressit Paulus 63, 26 - 64 not. lin. 2 ) [*]( 1 xʟ · ɪɪɪɪ · milia · L xʟɪɪɪɪ (un pro ɪɪɪɪ legi potest) milia B quadraginta quattuor milia D || romanorum 1| (1 linea deletum) L || quaDquam Rb 3 extrema (a in ae al. m.) R || intenaetionis (ae in e) B internicionis D || adducti (n in i) R 4 perˡiit (ii ex ui) D || eo] eo bello R || haec consul aemiIius paulus om. D 5 aut] et R2 || praeturii (r, fort. ae quoque, in ras. m. 1) D || xx R 6 trigenta D xxx R || ccc R 7 xʟ· milia L quadraginta milia D || ∗equitum B || quingeoti] δ R 8 quioq; ginta (na supra q; scr. al. m.) B || ∗equitibus R || uenusium] LRDB (uenesium B); Venuaiam corr. fsh II fuigit D || nec R 9 ultimũl (corr. m. 1, ex―us ?) B 10 poet om. L .11 uictuae D || anolorum D 12 karth- R 13 ∗equitum B 14 reip- L 15 reliquenda Ra || sedibua Ra 16 pntarent D 17 cornilius D )

249
militum, idem qui post Africanus, destricto gladio deterruisset ac potius pro patriae defensione in sua uerba iurare coegisset.

Romani ad spem uitae quasi ab inferis respirare ausi dictatorum Decimum Iunium creant: qui dilectu habito ab annis decem et septem immaturae inordinataeque militiae quattuor legiones undecumque contraxit.

tunc etiam seruos spectati roboris ac uoluntatis uel oblatos uel, si ita opus fuit, publico pretio emptos sub titulo libertatis sacramento militiae adegit. arma, quae deerant, templis detraxerunt, egenti aerario priuatae opes refusae sunt. ita equester ordo, ita plebs trepida oblita studiorum in commune consuluit.

Iunius quoque dictator antiquum Romanae miseriae factum recolens, pro supplemento exercitus edicto uelut asylo patefacto homines quicumque sceleribus ac debitis obnoxii essent impunitate promissa militiae mancipauit; quorum numerus ad sex milia uirorum fuit.

Campania uero uel potius omnis Italia ad Hannibalem desperata penitus Romani status reparatione defecit. post hoc L.

Postumius praetor aduersus Gallos pugnare missus cum exercitu caesus est.